Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. IV.
30 quam non necessaria, nostris diebus plane indispensabilis est, dum auditores legis divinae, allicere potius mansvetudine, quam auctoritate docentis retinere debetis. Impossibile vero est, ut liaec patientia vos unquam deserat, si recogitaveritis, vestram et vestrae curae commissorum salutem ab institutione, docendi zelo et illa promptitudine dependere, qua omnem occasionem apprehenditis, fideles de veritatibus fidei et de suis officiis status et conditionis fundate instruendi. S. Paulus Apostolus „Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor-“em se professus est1). „Factus sum,“ inquit, „infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.“2j Numquid non estis vos quoque debitores saltem fidelibus, vestrae curae commissis ? Certissime, banc obligationem coram Deo et Angelis ejus, solenni jurejurando in vos recepistis! Cogitate, quaeso, triplex vobis imminere „vae,“ si Christum Jesum non praedicaveritis in omni patientia et doctrina; si non tantum nihil confertis ad dilatationem evangelii, sed neglecta jacti per alios boni seminis cura, depositum fidei semel traditae,3) in portione agri Dominici vobis concredita interire permittitis. Ipse misit vos „metere, quod vos non laborastis ; alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.“4^ Ingens vos manet responsionis onus, si quod alii plantarunt, vos ne conservare quidem dignum judicatis. Vel ex his jam colligere potestis FF. et FF. in Christo Dilectissimi, quantum vestri, vel Ecclesiae potius intersit, ut influxum in scholas, praesertim elementares, quae proprie parochiales sunt ac esse debent, in quibus fundamentum culturae moralis et religiosae, pro omni reliqua fidelium vita valiturae deponendum venit ac firmandum, ut inquam legitimum Ecclesiae influxum in has scholas, alioquin Ecclesiae Catholicae passim aere , magisterio, studiis erectas, retinere, quin et eundem augere, pro vestra plebisque vestrae salute, satagatis. Nihil omittite, ut easdem ad maximum, qui possibilis per adjuncta loci fuerit, florem evehatis; quod imprimis zelo vestro, et instructione fidelium ad religiosam cooperationem provocandorum, poterit effici ac obtineri. Non id a vobis requiritur, ut doceatis omnia, quaecunque hominibus necessaria, vel utilia visa fuerint; sed ut doceatis, quod ad aeternam salutem pertinet, quod ipsi humanae societati maxime necessarium est; unum illud necessarium, sine quo nulla civilis consociatio stare potest. Ut doceatis, homines „servare omnia,“ quaecunque Christus Dominus mandavit nobis,5) id omnino strictissimum officium vestrum est, eritque semper. Docete igitur in scholis id, quod primum est et praecipuum, praecipuo quoque temporis et laboris dispendio; nihil de caetero obstantes, immo strenue collaborantes, ut juventus vestrae pastorali curae commissa, praeter necessaria ad salutem, iis quoque rerum cognitionibus imbuatur, quae ad vitam honeste agendam utiles sunt, ac verae saeculi culturae conformes. Id tantum pati non potestis, ut institutio religiosa pro minus principali in scholis catholicis a quocnnque demum habeatur. Doctrina Christi fermentum est, quod totam massam cognitionum humanarum pervadit, et mentibus salutarem reddit. Dum eandem Ecclesia Catholica mundo, veritatem et justitiam esurienti subministrat, maximum quod cogitari potest, beneficium statui civili, culturae, literisque confert. Credite FF. et FF. in Christo Dilectissimi! sermo Dei vivus, et efficax, et penetrabilior omni „gladio ancipiti,“6) non perdidit eam, quam ab olim habuit vim ac vigorem; pertingit ille nunc etiam „usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum“; dummodo praecones ii sint, quos esse oportet; ut suo zelo attentionem excitent, moribus venerationem instillent, intelligentia rerum tradendarum fiduciam auditorum mereantur. Immo non tantum horum fiduciam emereri contendite, sed etiam eorum , qui foris sunt, testimonium. Agite in magistros etiam, auctoritate non tam status vestri sacerdotalis, quam 1) Rom. 1. 14. — 2) I. Cor. 9. 22- — 3) II. Tim. 1. 14. Jud. 3. — 4). Joan. 4. 38. — 5) Matth. 28. 20. — 6) Hebr. 4.12.