Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IV.

25 IY. JOVMVES DEI MISERICORDIA ET APÓST. SEDIS GRATIA SANCTAE 8TRIGO- NIENSIS ECCLESIAE ARCHI-EPISCOPUS, L REGNI HUNGÁRIÁÉ PRINCEPS PRIMAS ETC. etc. Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Nullum sive j u s , sive officium adeo sacerdotibus proprium, tamque inali- enabile est, quam sit jus et officium docendi. Munus isthoc Ecclesiae suae Christus Do­minus iisdem plane verbis injunxit, quibus Apostolos in universum mundum Evangelii praedicandi causa dimisit. „Euntes,“ inquit „docete omnes gentes.“1^) Factum id aucto­ritate, omnem humanam potestatem et jurisdictionem excedente fuisse, patet ex verbis quae missioni huic immediate praemiserat: „Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes ergo,“ subjungit, „docete.“ Quasi docere is tantum jure posset, qui supremus omnium rerum Dominus, una veritatis fons est, — Deus. „Docete,“ inquit: „servare omnia, quaecunque mandavi vobis.“2) Quis non ex his immensam, qui muneri Vestro docendi inest, dignitatem, si­mul Ecclesiae docentis auctoritatem, intelligit; qua doctrinam coelestem in Ecclesiis, in scholis, et ubicunque occasio docendi semet offert, seu viva voce, seu scriptis, proponit? Quemadmodum et Apostoli, non tantum praedicando, sed etiam per litteras, idem fecerunt. Et tamen officium istud, dolenter dicimus, a multis sacerdotibus negligi videmus, in quantum sedulo per illos non exercetur; immo vilipenditur .etiam a non paucis, et ut minoris momenti, aliis relinquitur ita, ut mundus jam incipiat jus ipsum docendi, sal­tem in scholis, controvertere, et excluso sacerdotio, sibi suisque vindicare. Quis vero nescit, christianam vitam et culturam a Christiana solum institutione procedere; hanc vero in scholis praecipue, docili juventutis animo mentibusque instillan­dam, et memoriae imprimendam venire? Ut quis firma voluntate Dei legem apprehendat, eam prius intellectu omnino re­cipere debet: ergo primum et ante omnia doceri oportet, quod in actibus exprimi desidera­mus. In agnitione divinae veritatis vitam aeternam ipse Salvator noster reponit, apud Joannem : „Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, etquem misisti Jesum Christum.“3) Quod equidem ita verum est, ut qui doctrinae hujus, ab apostolico aevo non interrupta serie traditae, institutionem, sua culpa, vel in una generatione praecidi permittunt, ipsam Catholicae religionis radicem, in grege sibi commisso, faciunt interire. . . Prout etiam parte ex alia, omnis, qui Ecclesiam docere p r o h i b e t, aut scholas, in quibus id praestet, vult illi eripere, prohibet eandem vi vere, et eradicare nititur. Huic imprimis causae, si verum fateri volumus, adscribenda est illa, quam cre­scentem in dies, cum horrore conspicimus, irreligionis dilatatio ; defectus ille fidei, nec non Nr. 765. De summa Cleri populum in scholis et catechesibus docendi obli~ gatione. 1) Matt. 28. 19. — 2) Matt. 28. 20. — 3) Joan. 17. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom