Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IV.

26 corruptio morum. Institutionis, praesertim ad erudiendam, et bonis moribus imbuendam teneriorem aetatem compositae neglectus, semper eandem in orbe christiano fidei religio­nisque stragem praecessit, quam nobis etiam instare dudum ingemiscimus. Duodecim nonnisi Apostolos in mundum Salvator miserat: et S. Paulus fidenter potuit interrogare: ,,Sed dico: numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exi­vit sonus eorum, et in fines orbis terrarum verba eorum.“1) Nunc autem conqueri licet cum S. Gregorio Papa: „Eccemundus sacerdotibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenitur operator.“ Ita est: ;,Ad messem multam operarii pauci sunt, quod sine gravi moerore loqui non possumus. Quia etsi sunt, qui bona audiunt,“ quales in­dubie parvulorum animi sunt, ad recipiendum bonum semen promti, „desunt tamen, qui dicant.“2) Probe iutelligitis FF. et FF. in Christo Dilectissimi! non haec eo referri, quasi sermones sacri in Ecclesiis parochialibus aliisque, ad plebem non dicerentur. Defectus, quem verbis Pontificis Magni et Sancti deploramus, ad institutionem juventutis in schola et extra illam in Ecclesia, pertinet. De institutione inquam catechetica nobis heic sermo prae­cipuus est. Hujus nos insufficientiam, utut non ubique, quod Deus avertere a populo suo velit, — sed tamen multis in locis, querimur. Elementares ergo scholae cumprimis ob oculos mentis versantur; et institutionem catecheticam volumus intelligi, dum de maxime ne­cessaria muneris vestri parte, docendique obligatione verba facimus. Sunt utique bene multi, quibus tam necessitas, quam etiam dignitas hujus officii ita perspecta est, ut eidem ex parte sua nihil omnino deesse patiantur. Sunt bene multi, qui assidui in scholis parochialibus, solertes in catechisandis rudibus, perspectum habent, quam vere nominet Episcopus ille Claromontanus, orator celeberrimus, Joan. Bapt. Mas­sillon, sermone suo ad Ecclesiasticos, de institutione prolium habito, munus isthoc status sacerdotalis „essentialissimum“, cujus bene impleti laus, omnem artis oratoriae gloriam superat ac antecellit. — Haec est illa docendi provincia, quam Ecclesia nunquam non praecipuam existimavit; quam tamen multi longe minoris esse putant, quam ut ipsi hac occupentur, ideoque nauseabundi relinquunt incipientibus presbyteris aut plane saecularium praeceptorum industriae. Utinam numero non essent multi, qui immensum institutionis ejusmodi pondus non perspiciunt, saltem illam non pro dignitate tractare consveve- runt. Ad hos imprimis pertinet admonitio nostra, ut recogitent summum rei hujus mo­mentum, urgentemque necessitatem; omnem moventes lapidem, ut sacerdotalis zelus, scholas triviales et catechisationem, dignum plane existimet objectum curarum suarum, et indesi­nentis sollicitudinis atque laboris. Ab hac enim dependet totius Ecclesiae prosperitas, populorum adhaesio, et religionis incrementum. Opus, quod unigenitus Dei Filius in mundo perfecit, redemtio humani generis, doctrina cumprimis Evangelii fuit stabilitum. Ideo ante suam passionem ita ad Patrem suum coelestem oravit: ,,Opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam. .. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo... Verba, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere, quia a Te exivi, et crediderunt, quiaTume misisti.“3) Operis hujus continuationem Dominus nobis reliquit,, indignis suis famulis. „Sicut Tu me 1) Rom. 10, 18. — 2) S. Gregor. Homil. in Joan. 10. — 3) Joan. 17. 4—8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom