Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. III.
24 Nr. 732. Pro vacante parochiaBaka- bányaensi concursus indicitur. Nr. 733. Non nisi in benedictis vestibus ac para- mentis sacra facienda sunt Desiderio tentus diu jam vacanti huic parochiali beneficio de ordinario pastore providendi, exhibendam mihi curavi dotem illius, quae in sequentibus consistit, nimirum: in 420 fi. a. v. qui e fisco civitatis, in 123 fl. 44 xris. qui e fundo religionario, in 52 fi. 72 xris. qui pro missis fundatis dependuntur; porro in 16. orgiis ligni focalis, in 4. jugeris fundi immobilis, denique in stolari proventu, qui ad 60 flnos calculatur. Pro hoc beneficio concursum, usque 15-am Martii duraturum, publico. Strigonii, die 27-a Januarii, 1868. Ritus vestimenta et paramenta, in quibus cultus divinus publicus, maxime vero SS. Missae Sacrificium peragitur, benedicendi, antiquissimus est, prout patet e decreto S Stephani Papae ac Martyris, qui dimidio saeculo tertio aerae Christianae vixit, et ad Hilarium sic scripsisse perhibetur: „Vestimenta Ecclesiae, in quibus Domino ministratur, et sacrata debent esse et honesta,“ i. e. rite ab Episcopo, vel alio potestatem habente benedicta; cujus S. Pontificis decreti meminerunt liber Pontificalis vetustissimus, Venerabilis Beda. Alcuinus, Strabo, Ivo Carnatensis, et Gratianus cum aliis compluribus. Haec disciplina fortius roboratur auctoritate librorum Pontificalium, inter quos commemorari merentur Sacramentorum libri a SS. Gelasio et Gregorio M. Pontificibus editi, ubi passim legimus benedictiones sacrarum vestium in usum sacrificii, cui disciplinae consonat capitalT231. sic sonans: „Sunt etiam ab Episcopis consecranda et benedicenda corporale pallae, et alia vestimenta sacerdotalia; neonon omnia, quae in usu basilicae vel altaris sive in ministerio Sacerdotum ad divina mysteria explenda complectuntur, quatenus cum his sacris Deo sacratius, sive placabilius ministrare valeant.“ Quodsi rationem quaeras nixa quidem illa est S. Pauli documento scribentis,*) omnia secundum ordinem et decorum esse facienda; decorum autem et honestas requirunt, ut inter sacra et profana discrimen ponatur, inter spirituale et temporarium, coeleste et aeternum, divinum et huma- utI eleganter docet Petrus Cotenus.2) Idem usus viguit vigetque in Ecclesia Orientali prout patet ex antiquo ordine sacrae et divinae Missae S. Joannis Chrysostomi, ubi haec leguntur • „Ingressi autem in sacrarium (Diaconus et Sacerdos) accipiunt in manibus ,'as tumeam gibi propriam. Deinde Diaconus inclinato capite accedit ad Sacerdotem et manu dextra tenens dalmaticam cum stola dicit: Benedic, Domine tunicam cum stola.“ Antiquissimae disciplinae tenaciter adhaesit, et nunc quoque adhaeret Ecclesia e cujus praecepto non licet in vestibus ad altare ministrare aut deservire non benedictis. Videant itaque Sacerdotes quomodo conscientiam suam gravant, si vestimenta ab Episcopo vel de hujus a- cultate ab alio Sacerdote non benedicta in usus sacros adhibere praesumant. Strigonii, die 27-a Januarii, 1868. I) 1. Cor. 15. — 2) lib. 2. instistut. catholicae. Joannes m. p. Archi-Episcopus.