Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

8 nes in privatis suis cubilibus audire praesumunt sub praetextu, quod in cubiculis suis commodius, atque in aura calidiori buic operi vacare queant. Quorum quidem sacerdo­tum, si tamen aliqui praecitatae legis praevaricatores in hac Dioecesi existerent, agendi rationem non possum non vehementer reprobare, ipsosque serio monere, ut praescriptionem Ritualis, tantis Synodorum statutis, et ipsius S. Congregationis firmatam decretis ad om­nem amussim observent. Continuat Rituale Romanum, et huic conformiter Strigoniense: „Habeat in Ec­clesia sedem confessionalem, in qua sacras confessiones excipiat, quae sedes patenti, con­spicuo et apto Ecclesiae loco posita, crate perfracta inter poenitentem et Sacerdotem sit instructa.“ E praescriptione hac liquet, quod Sacramentum Poenitentiae non sufficiat solum in Ecclesia dispensare, sed quod requiratur insuper, ut illud in sede, non qualicunque, ve­rum praecise scopo hoc facta, sive confessionali, non pro lubitu hic vel illic in quopiam angulo, verum in patenti, conspicuo et apto loco posita dispensetur. Causae, ob quas Ec­clesia praecipit, ut confessiones in sede confessionali, sic prout in Rituali describitur, in­structa, excipiantur, eaedem sunt, quas superius recensui, illae nempe, ob quas disposuit, ut Sacramentum Poenitentiae in Ecclesia administraretur. Hanc Ritualis praescriptionem innumerae Synodi suam fecerunt, imo earum plures poenam suspensionis, ipso facto incur­rendam decreverunt in illos Confessarios, qui poenitentium, maxime mulierum confessiones alibi, quam in sede confessionali excipere ausi fuerint, imprimis postquam S. Congregatio Officii ope decreti die 24-a Dec. 1604. jussa Summi Pontificis editi Episcopis strictam obli­gationem injunxisset, curandi, ut praescriptioni Ritualis ubique morem gererent sacerdotes. Olim, ut innui, Confessiones ante Altare excipiebantur, juxta hodie vigen­tem disciplinam locus proprius, seu situatio Confessionalis est extra presbyterium, nusquam vero prope Altare; in patenti et aperto loco, hoc est in partibus lateralibus Ecclesiae. Quodcunque Confessionale tabulis ligneis levigatis et firmis componatur; illud hinc inde superius et inferius claudentibus, adeoque sola anterior pars aperta sit, in qua tamen parva porta aperiatur, quae se extrorsum porrigat, et habeat seram et clavim, ita, ut nemo absente Confessario, in illo loco irreverenter sedere valeat. Ab utroque latei’e sint affixae parvae ta­bellae, super quas cubitis innitatur Confessarius dum audit a quocunque latere poenitentes, qui confitentur. Extra sedem Confessarii sit locus et scabellum pro poenitente, in medio> autem tabulae, quae dividit Confessarium a poenitente sit fenestrella, et huic affixa crates ferrea, bene tersa et lucida, sed perforata. Optandum denique, ut in sede confessionali affixa sit sacra imago vel Christi Crucifixi, vel Petri aut Magdalenae poenitentis. Statutum 14. Sy­nodi Dioecesanae Strigoniensis a. 1860. celebratae sic decrevit: „Sollicitudinem parocho­rum in hoc quoque majorem in modum provocamus, ut ad exigentiam libri ritualis sedes confessionales patenti, conspicuo et apto Ecclesiae loco positae, crate perforata inter poeni­tentem et sacerdotem sint instructae.“ Si hoc Synodi statutum, quod ad exigentiam Ritualis provocat, adeoque districtim praecipit, ubique et ab omnibus sancte et religiose, prout oportuit, observatum fuisset, quantis offendiculis, animae periculis, et oblocutionibus occasio erepta, aditus praeclusus fuisset. — Quod enim hocce statutum vilipensum, neglectum, insuperhabi- tum fuerit, tristis docuit experientia. Legite antiquissimi apologetae Christiani Minutii Felicis Octavium, et obstupescetis super calumnia, quam gentiles nomini et religioni Christianorum inus­serunt, ob morem, quem non intellexerunt, adgeniculandi sacerdotibus, quibus nimirum Christia-

Next

/
Oldalképek
Tartalom