Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

9 ni sua peccata confessi sunt ‘). Ecclesia e gravissimis rationum momentis decrevit, ordinavit ac praecepit, ut confessiones nonnisi in Ecclesia, et non aliter, quam in rite facta et instru­cta sede confessionali exciperentur. Non miremini, si laici leges et praecepta Ecclesiae spernant, quando oculis usurpant, ea ab ipsis Ecclesiae Ministris vilipendi ac insuperhaberi. Si Vobis dignitas Sacramenti Poenitentiae sancta sit, si sanctus Vester character sacerdo­talis, propositis Ritualis Romani praescriptionibus, per tanta Synodorum statuta et Con­gregationum Romanarum decreta inculcatis, ac confirmatis abs mora, ac religiosissime mo­rem gerite. Ego certe in omni, quam subingressurus sum Dioecesis hujus Ecclesia, propriis oculis convincar de eo, an vox mea fuerit vox clamantis in deserto, sicut talem fuisse piae memoriae praedecessoris mei in Synodo loquentis vocem, dolenter expertus sum. Strigonii, die 7-a Januarii, 1868. Libellos, quibus tituli: „Memoria Mariani trisaecularis jubilaei B. Mariae Virginis Dolorosae thaumaturgae Sassiniensis diebus 7-a 8-a et 9-a Septemb. a. 1864. Sassinii as­servati“, item „Colloquia quotidiana quatuor linguis deducta“ a D. Josepho Matejka parocho Egbellensi concinnatos apud auctorem 30 et 60 xr. venui prostare, erga substra­tas mihi per eundem preces, Ven. Clero Archi-Dioecesano significo. Strigonii, die 6-a Januarii, 1868. In spiritu Ecclesiae, quae scholis christianis ortum dedit, jurique divinitus sibi collato insistendo scholas catholicas sibi vindicare, et auctoritate sua regendas defendere nunquam cessabit, rediguntur Quinque-Ecclesiis ab Antonio Szauter, Praeparandiae ac scholarum reális et elementarium superiorum Directore, pagellae scholasticae sub titulo „Kalauz. Szakközlöny a tanügy és népnevelés barátai számára“, quae inde a quadriennio, quo exstant, tantae antelati viri et sociorum ejus, Aloysii quippe Garay et Josephi Varga, ejusdem Dioeceseos presbyterorum cum dexteritatis, tum circa promovendam institutionis catholicae rem zeli dederunt specimina, ut ad eas attentionem Vestram dirigere, illasque Vobis et docentibus scholarum praesentibus eo impensius commendare constituerim, quo magis optandum est, ut imprimis Sacerdotes in vicem inanium ac in Ecclesiam Catholicam passim hostilem animum spirantium ephemeridum, in quas aes profundere res est prodi­tioni causae Dei proxima, in spiritu vere catholico editas pagellas litterarias, quilibet pro ratione facultatum suarum, promoveant, et sublevent. Est vero pretium antelatarum pagellarum pro integro anuo in 5 finis, pro medio in 2 fl. 50 xris, pro quadrante denique anno in 1 fl. 30 xris defixum, quod ipsis editoribus submittendum est. Strigonii, die 7-a Januarii, 1868. Nr. 322. prim. Pretia libello­rum „Memoria trisaecularis jubilaei“ et colloquia quotidiana quatuor lin­guis deducta. Nr. 323. prim. Pagellae scho­lasticae „Ka­lauz“ commendan­tur. Joannes m, p. Archi-Episcopus. 1) V. Bonnium ad An. LVI. \ \

Next

/
Oldalképek
Tartalom