Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIII.

74 Nr. 717. Regulae ser­vandae quoad Missae inter­ruptionem. autem aplicae Benedictionis participes fieri flagrantissime desiderant: Nos, quibus licet immerentibus, universas oves suas Jesus Christus in Petro pascendas commisit, ne piorum desideria frustrata remaneant, paterna charitate, qua Christianos omnes complectimur, super hac re providere, ac Venerabilibus Fratribus Nostris Patriarchis, Primatibus, Archi- episcopis, et Episcopis, nec non Dilectis Filiis Praelatis inferioribus, Pontificalium usum, Territoriumque separatum cum vera qualitate Nullius habentibus, Apostolicae Benedi­ctionis impertiendae munus, cuique eorum postulanti concedere decrevimus. Cum itaque, sicut accepimus, Tu Venerabilis Frater, qui Ecclesiae Strigon. praeesse dignosceris, Aplicam Benedictionem hujusmodi cum plenaria Indulgentia Christifidelibus istius Civitatis et Dioe­cesis Strigonien. id maxime exoptantibus impertiri posse plurimum cupias, hinc est, quod Nos in hac sublimi Principis Apostolorum Cathedra meritis imparibus constituti, Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum vestigiis insistentes, ad augendam Fidelium religionem , animarumque salutem procurandam intenti, piis tuis, tuique po­puli desideriis ac votis, quantum cum Dno possumus, satisfacere volentes, Fraternitati Tuae, donec regimini Ecclesiae Tibi demandatae praefueris, in duabus cujuscumque anni solemnitatibus, videlicet die Paschatis, qua festivitate nulla est excellentior, per quam in Ecclesia Dei universarum solemnitatum dignitas consecratur, et alio die festo arbitrio et voluntate tua eligendo, facultatem solemniter benedicendi populo cum plenaria omni­um peccatorum Indulgentia, Nostro et Romani Pontificis pro tempore existen. nomine et auctoritate, post Sacra Missarum Solemnia, juxta ritum et formulam, quam Tibi tradi mandamus, tenore praesentium auctoritate Aplica pta concedimus, tribuimus, elargimur. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XXIII. Mensis Februarii MDCCCLXVII. Pontificatus Nostri Anno Vigesimoprimo. N. Cardinalis Paracciani Clarelli. Nemini licet Missae Sacrificium abrumpere. Hinc can. Nullus de consecrat, dist. 1. suspensionis poena, et Can. Nihil 7. quaest. 1. excommunicationis poena infli­gitur in Sacerdotem, qui a Sacrificio cessare audeat. Verum interdum graves causae occurrere possunt, quibus Sacrificium vel di­mittitur, vel interrumpitur. Hujusmodi autem causae sunt: 1. Si Sacerdos improviso morbo corripiatur et impediatur, quominus Sacrifi­cium perficere queat, vel inopinata morte concidat. 2. Si dum Sacerdos celebrat, Ecclesia violetur, vel polluatur, vel hostium incur­sus, vel alluvio, vel ruina loci immineat, vel aliud quidpiam hujusmodi inopinate contingat. 3. Si cum Sacrum in navi fuerit inchoatum, exoriatur tempestas, ob quam Calicis casus impendeat. 4. Si adsit in templo aliquis excommunicationis poena publice damnatus , qui admonitus nolit e templo egredi. Si hae causae ante consecrationem obveniant, Missa praetermittitur; si vero post consecrationem vel Corporis tantum, vel Sanguinis etiam, Sacerdos illico Missam absolvat sumpto Sacramento, et cetera omittat. Si vero celebrans id agere nequeat, Missa per alium Sacerdotem expleatur ab eo loco, ubi alter cessavit et quoties opus fuerit, etiam per illum, qui non sit jejunus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom