Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIII.

75 Si Sacerdos celebrans post consecrationem meminerit, se non esse jejunum, vel ali­qua culpa mortali, aut censura esse irretitum, eliciat intimum animi dolorem, et Missam per­ficiat. Si autem id noverit ante consecrationem, ab Altari recedat, si scandalum non timetur. Rite Missa interrumpitur, cum post Evangelium concio sit habenda, vel quaedam populo e Canonum praescripto sint annuncianda. Item si urgeat necessitas conferendi Baptismum morienti puero, aut admini­strandi infirmo mox morituro Poenitentiae Sacramentum, vel, si ipse confiteri nequeat, Extremam Unctionem, ubi ex mora periculum immineat. Plura de hoc argumento videantur in Rubricis Missalis Romani, et in opere Be­nedicti XIV. de Sacrificio Missae. Haec autem ideo isthic adnotata sunt, ut appareat, reprobandum, nec tolerandum esse abusum, ut nimirum Curatus Missam non post Evangelium, verum pro lubitu jam post Offertorium, jam ante Canonem, jam plane post Consecrationem interrumpat sermonis ad populum dicendi causa. Si sermo intra Missam habendus sit, illum non licet nisi post Evan­gelium pronunciare. Strigonii, die 23-a Augusti, 1867. Cupiens, ut posthac omnes, in Archi-Dioecesi Gubernio meo credita interveni­entes sic dictae personarum mutationes, toti Clero meo Archi-Diocesano protinus innotescant, dispositiones circa Cooperatores per me sub 2-a currentium factas ad notitiam Vestram perfero. Neomystas: 1. Colomannum Bach<5 ad Radossócz. 2. Joannem Buczkó ad Nádas. 3. Alexandrum Gaibel ad Laksárujfalu. 4. Carolum Hábory ad Nagymagyar. 5. Joannem Litassy ad Lédecz. 6. Carolum Millitzer Samariam. 7. Adamum Ott ad Nagysalló. 8. Carolum Pisztl ad Szenicz. 9. Joannem Pomikal Posonium ad Blumenthal. 10. Joannem Talda ad Garamujfalu. 11. Franciscum Vanicsek ad Nagy-Oroszi. 12. Antonium Venczell ad Bozók. 13. Carolum Verla Szakolczam, ceu Cooperatores misi. Insuper sub eodem dato, Cooperatores: 1. Stephanum Rozsházy ex Tallós ad Zeliz. 2. Vincentium Kisfaludy ex Zeliz ad Tallós. 3. Josephum Klimstein ex Nagymaros ad Ipolyságh. 4. Simonem Lencz ex Ipolyságh ad Nagymaros. 5. Josephum Heinczinger ex Vág-Szerdahely ad Ipolynyék. 6. Emericum Pánczy ex Ipolnyék ad Vágh-Szerdahely. 7. Ignatium Pachmann ex Lédecz ad Nagy-Tapolcsán transtuli. Datum Strigonii, die 23-a Augusti, 1867. Nr. 718. Cooperatores novi, item ex uno ad alium locum trans­lati.

Next

/
Oldalképek
Tartalom