Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VIII.

38 tendebant. Ingrediebantur enim omnes, singulae suis discretae auctoribus, distinctae nomi­nibus, diremptae locis, parebantque suis quaeque familia patribus, bellatorum manus duci­bus, hominum multitudo principibus ; sed tamen unus erat tot ex gentibus populus, qui Eidem Deo et ad eamdem supplicabat aram, unus qui iisdem legibus, eidem Sacerdoti Ma­ximo Aaroni, eidem Dei Legato obtemperabat Mosi, unus qui pari iure in bellorum labori­bus et victoriarum fructibus utebatur, unus demum qui pariter sub tentoriis agens, et admi­rabili vescens cibo, eamdem concordibus votis adspirabat ad metam. Huiusmodi vos coniunctioni perpetuo retinendae operam daturos, tot iam pigno­ribus vestrae fidei, concordiaeque acceptis, certum omnino ac exploratum habemus. Spon­det id Nobis spectata vestra integritas, ac praestans virtus, quae semper ubique sui similis, et omni periculo maior effulsit: spondet illud ingens studium et ardor, qui vos ad aeternam hominum salutem curandam, et ad divinam amplificandam gloriam rapit atque urget: spon­det id demum, ac certissime spondet sublimis illa oratio, quam Christus ipse ante extremos cruciatus suos ad Patrem obtulit, Illum precatus, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in Te, ut et ipsi in Nobis unum sint; *) cui precationi fieri nunquam potest, ut Divi­nus non aduuat Pater. Nobis autem, Venerabiles Fratres, nihil optabilius est, quam ut eum fructum, quem maxime salutarem ac faustum Ecclesiae universae fore ducimus, ex hac eadem vestra cum Apostolica Sede coniunctione capiamus. Iam diu enim animo agitavimus, quod plu­ribus etiam Venerabilium Fratrum Nostrorum pro rerum adiunctis innotuit, ac illud eti­am, ubi primum optata Nobis opportunitas aderit, efficere aliquando posse confidimus, nempe ut sacrum oecumenicum et generale omnium Episcoporum catholici Orbis ha­beamus Concilium, quo collatis consiliis, coniunctisque studiis necessaria ac salutaria re­media, tot praesertim malis, quibus Ecclesia premitur, Deo adiuvante adhibeantur. Ex hoc profecto uti maximam spem habemus eveniet, ut Catholicae veritatis lux errorum tenebris, quibus mortalium mentes obvolvuntur amotis, salutare suum lumen diffundat, quo illi veram salutis et iustitiae semitam, adspirante Dei gratia, agnoscant et instent. Ex hoc item eveniet, ut Ecclesia veluti invicta castrorum acies ordinata hostiles inimi­corum conatus retundat, impetus frangat, ac de ipsis triumphans lesu Christi Regnum in terris longe lateque propaget ac proferat. Nunc vero ut vota Nostra impleantur, utque Nostrae vestraeque curae uberes iustitiae fructus Christianis afferant populis, ad Deum omnis iustitiae et bonitatis fon­tem erigamus oculos, in Quo omnis plenitudo praesidii, et gratiae ubertas sperantibus col­locata est. Cum autem advocat um apud Patrem habeamus Iesum Christum Filium Eius Pontificem magnum, qui penetravit Coelos, qui semper vivens interpellat pro nobis , cuique in admirabili Eucharistiae Sacramento nobiscum est omnibus diebus usque ad consummatio­nem saeculi, hunc Redemptorem amantissimum, Venerabiles Fratres, ponamus ut signacu­lum super cor nostrum, ut signaculum super brachium nostrum, atque ad altare illud, ubi ipse Auctor gratiae thronum misericordiae constituit, ubi omnes, qui laborant et onerati sunt reficiendi cupidus expectat, nostras assidue preces omni cum fiducia deferamus. Eum itaque sine intermissione humiliterque obsecremus, ut Ecclesiam suam a tantis calamitatibus et omni discrimine eruat, eique laetam pacis vicem , victoriamque de q s. Joan. c. 17, v. 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom