Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VIII.

39 hostibus donet, ut Nobis ac Vobis novas usque vires ad sui Nominis gloriam provehen­dam addat, ut illo igne, quem venit mittere in terras, hominum animos inflammet, ac errantes omnes potenti sua virtute ad salutaria consilia convertat. Vestrae autem pietatis erit, Ve­nerabiles Fratres, illud omni ope curare, ut crediti vobis fideles in cognitione Domini No­stri Jesu Christi in dies crescant, Eumque in Sacramento Augusto praesentem, constanti fide venerentur, redament ac frequenter invisant, nihilque erit vestro studio curaque digni­us, quam ut vigilantibus ad Ejus aram ignibus, vigilet etiam in cordibus fidelium gratus pietatis sensus, vigilet indeficiens flamma caritatis. Quo vero facilius Deus ad obsecrationes nostras aurem suam propitius inclinet, semper et enixe petamus suffragia, primum quidem Deiparae Virginis Mariae Immaculatae, quo nullum apud Deum potentius patrocinium; deinde Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quorum Natalitia acturi sumus, nec non omnium Coelitum Sanctorum, qui cum Christo regnantes in Coelis munera divinae largitatis hominibus sua deprecatione conciliant. Denique Vobis, Venerabiles Fratres, ac aliis omnibus Venerabilibus Fratribus catholicarum gentium Episcopis, item fidelibus omnibus Vestrae atque illorum curae con­creditis, quorum pietatis et amoris eximia semper testimonia accepimus et continenter in dies experimur, singulis universis Apostolicam Nostram Benedictionem, cum omni feli­citatis voto conjunctam, ex intimo corde amantissime impertimus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom