Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Joannes Simor

3 rum nomen ex me quaeratis, onus appello, et onus quidem „angelicis etiam humeris for­midandum.“ Pleni sunt testimoniis, et confirmatione hujus sententiae omnes divini libri, plena Pontificum et Conciliorum monumenta, plenae Patrum Sanctissimorum voces, et lit­terae, plena gravissimorum exemplorum vetustas. In maxima hac trepidatione, quam objecta specie tanti oneris ex infirmitatis meae conscientia expertus sum, reficit me Dei Omnipotentis auxilium, a quo est omnis fortitudo mea, et quem nunquam exorare desinam, ut tanto muneri parem animum, parem voluntatem, pares vires impertiatur, ne gravissimas desertae et proditae procurationis poe­nas suppliciis affectus sempiternis aliquando pendam. Reficit me porro opinio, quam de Vestra virtute foveo, quaeve in spem me erigit fore: ut adjuvante inprimis Deo, me omni studio adlaborante, Vobis vero pastoralis officii mei onus virtute vestra allevantibus, quod munus tam asperis temporibus maxime arduum et periculosum futurum mihi metuo, ex eo ipso suavissimam in Domino Nostro Jesu Christo jucunditatem, et uberrimos sanctitatis fructus percipiamus, utque per eam, „quae invicem est fidem vestram, et meam“ ‘) semper in Vobis consolari valeam. Ita sane cor meum, et os meum patet ad Vos, Venerabiles Fratres, et dilecti in Christo Filii! ut intelligatis, me paterna in Christo Vos omnes caritate diligere, me futurum Vobis vigilantia pastorem, amore autem parentem, ut Vos omnes, quos Pater Coelestis tradidit „portandos in sinu meo, sicut portare solet nutrix infantulum5)“ enutriti magis in dies verbis fidei, „crescatis in scientia Dei, et per gratiarum charismata confirmati“ 6) alacri et inoffenso pede incedatis per semitas Dei. Nunquam profecto quae­ram, quae mea sunt, sed semper, quae sunt Jesu Christi, in animo fixum persvasumque habens, nihil mihi unquam satius, nihil gratius, nihilque optabilius esse debere, quam „ut omnia libentissime impendam, quin et ipse superimpendar pro animabus vestris,“7) pro qui­bus ipse Dei Filius formam servi accipiens, totum sanguinem fudit. Sic Pater misericor­diarum et Deus totius consolationis sua nobis tribuat auxilia, „quibus facti forma gregis ex animo, ministerium nostrum impleamus, in consumationem Sanctorum, in aedificationem Corporis Christi.“ 6 9) Scitis, Corpus Christi i. e. Ecclesiam Sanctam Dei non aedificari nisi pietate, doctri­na, vigilantia denique et labore eorum, „qui sunt ministri Christi, et dispensatores mysterio­rum Dei,6)“ pietatem intelligo, non privatam illam tantum ad sui unius utilitatem, sed publi­cam ad fidelium exemplum, constantem porro ad diuturnitatem, fortem denique ad debellan­dam improborum impietatem. Doctrinam non qualemcunque intelligo, sed sanam illam, atque coelestem, quam ut in tanta errorum caligine facem veritatis coeco hominum generi praeten­deremus nobis e sinu Patris advectam, suo ipsa ore incarnata, divinissima, augustissimaque Dei Sapientia dictavit, illa nempe, de qua S. Joannes dicit : „Deum nemo vidit unquam, unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.“ 10) Vigilantiam denique et labo­rem intelligo, quem emensi sunt Carolus Borromaeus, Franciscus Salesius, Philippus Nerius, aliique populi christiani rectores sapientissimi, qui proemium pro vigilantia, pro messe in agro Domini relata, quod maximum homini dari possit a Deo, sunt consequuti. Quae mea sit in Vos omnes caritas, quae benevolentia, quisve animi sensus, ex hucusque dictis, velim, intelligatis, quae ad omnes Vos pertinent. Non existimo autem, me pastorali meo muneri satisfecisse, nisi etiam singulos Vestrum alloquendo, singulis pater­nae meae voluntatis argumenta exhibeam. Itaque primum ad Vos sermonem converto Metropolitanae hujus Ecclesiae Cano­nici, Fratres ac Filii mei carissimi, desideratissimi, gaudium et corona mea“ !1!) Vos ponti­ficali Cathedrae adstatis proximi. Vestrum proinde sit, stare mecum in fide. Vos Senatum 4) Rom. 1. 12. — 5) Num. 11, 12. — G) Col. 1, 10, — 7) 2, Cor. 12, 15. — 8) Eph. 4. 12. — 9) 1, Cor. 4. 1. — »°) Joan. 1, 18.— 1 >) Phil. 4, 1. 1*

Next

/
Oldalképek
Tartalom