Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Joannes Simor

4 meum constituitis; ac velut votorum Archi-Dioecesis interpretes milii dati estis. Tanti ho­noris participes facti, ad Yestrami sollicitudinem pertinere dignoscatis, laboranti mihi in procuranda vastissima hac Dioecesi collaborare, immenso onere praegravatum sublevare, fatiscenti manus supponere, adsistere. Prae reliquis Te appello Illustrissime ac Reveren­dissime Episcope, qui viduatae huic Ecclesiae, sponsae jam meae, Vicariam curam aeque prudenter ac naviter gessisti. Dum pro praestita opera praesentibus gratias Tibi ago, quas possum maximas, simul res Archi-Dioecesis, cujus fidelissimum, optimumque filium in te su­spicio, probatissimo consilio, studioque tuo porro quoque commendo. In gubernanda Dioecesi meis minime fidens viribus, quae nullae sunt, sed divina virtute, quae sperantes in se con­fundi non patitur, suffultus, opera, consiliisque Vestris libentissime utar, carissimum habiturus consilium illius, ,,qui rectum iter ad Deum pergere volentibus sciat commonstrare, cujus universae actiones testimonio sint, caritatem in eo erga Deum inesse, qui divinarum littera­rum scientiam habeat, quem gloria inanis non inflet, superbia non extollat, cui nihil sit praestantius, honore Dei.“ 12) Cum ad offerendam Deo hostiam laudis simul in choro con­veniatis, uno pacis ac caritatis foedere, atque animorum consensione sitis conjunctissimi, ..solliciti, ut ait Apostolus, servare unitatem spiritus in vinculo pacis“13), ut sicut honore ac dignitate, ita virtutum exemplis, vigilantique in vestri muneris, curaeve partibus obeun­dis sollicitudine praeluceatis. ,4) Quae quidem etiam Vos moneo, qui incollegiata Capitula cooptati, idem sacrificium laudis offertis Deo, munusque geritis, quo velut almae Šionis aemuli, non voce tantum, sed animorum praesertim affectu, morumque sanctitate ad extol­lendas Dei misergtiones destinamini. Id praecique Vobis sit sacrum et solemne, ut collatis viribus et consiliis, insignium illarum Ecclesiarum serviatis commodis, quarum collegium constituitis. In deligendis ad Capitula viris sequar monitum S. Bernardi, praeclare, ut solet, praecipientis: „Hi seduli tibi, hi intimi sunt, quamobremsi boni sunt, tibi potissimum sunt, si mali, aeque plus tibi. Tuum est, undequaque evocare, et adsciscere tibi exemplo Moysi senes, non juvenes; sed senes non tam aetate, quam moribus, quos tu nosti, quia senes po­puli sunt. Sane huic negotio non se ingerat rogans. Consilio, non prece agendum est. Sunt, quae necessario a nobis rogantium extorquet aut importunitas, aut necessitas meretur. Ad illud in his, quae nostra sunt. Ubi autem non licet, quod volo facere, quis locus roganti V nisi forte, qui me rogat, hoc rogat, ut quod vult, velle liceat mihi, et non magis, ut velim. Alius pro alio, alius forte et pro se rogat. Pro quo rogaris, sit suspectus; qui ipse rogat pro se, jam judicatus est.“ l5) Pastoralis muneris sollicitudo in eo posita est, ut quae ad Dei Gloriam augen­dam, ad animarum salutem procurandam, atque ad ecclesiasticam disciplinam recte ser­vandam opportuna esse existimantur, summo studio, maximaque vigilantia promoveantur. Verum, cum in singulis suae Dioecesis locis nequeant Episcopi eodem tempore consistere, ne iis absentibus ,,inimicus homo zizania in dominico agro superseminet,“ l6) adjutores sibi et administros in variis Dioecesis locis adsciscere vel a pristinis temporibus consveve- runt, viros pietate ac prudentia spectatos, qui apud nos Vice-Archidiaconi nominantur. Vos ego charissimi Filii Vice-Archidiaconi velut sollicitudinum mearum episcopalium par­ticipes, mandatorum meorum assertores, et sacrae disciplinae vindices haberi magnopere in honore volo. Nostis, nullum esse legum usum, si non sit, qui earum urgeat executionem. Vobis haec incumbit obligatio in curae vestrae creditis districtibus, cui obligationi ut re­spondere valeatis, irreprehensibiles vos toto studio exhibeatis ,,ne in quo alios iudicatis, vos metipsos condemnetis“17). Quare illud enixe curetis, ut quemadmodum auctoritate et ho­nore, ita etiam doctrinae praestantia, morumque probitate antecellatis. De vobis loqui exi­12). S. Anibr. L. de off. c. 12. — 13j Eplies. 4, 3.— u) Cone. Med. prov. 4. a. 3. —l5) de Consid. «d Eugen. IV. 4. — lB) Matth. 13. 25. — 17) Kom 2, 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom