Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. II.
10 absolutionem denunciare, facta a Poenitente seria promissione denunciationem peragendi cum primum, et meliori modo, quo fieri poterit; Et postquam in singulis casibus coram Absolvente haereses secrete abjuraverit; et pactum cum maledicto Daemone initum expresse revocaverit; tradita eidem Absolventi syngrapha forsan exarata, aliisque mediis superstitiosis , ad omnia comburenda, seu destruenda: injuncta pro modo excessuum gravi poenitentia salutari cum frequentia Sacramentorum, et obligatione se retractandi apud personas, coram quibus haereses manifestavit, et reparandi illata scandala. IV. Absolvendi a Censuris incursis ob violationem Clausurae Regularium utri- usque sexus, dummodo non fuerit cum intentione ad malum finem, etiam effectu non sequuto, et dummodo casus non fuerint ad Forum Externum deducti, cum congrua Poenitentia salutari. Et insuper absolvendi mulieres tantum a Censuris, et poenis Ecclesiasticis, ob violationem ad malum finem Clausurae Virorum Religiosorum incursis, dummodo tamen casus occulti remaneant; injuncta gravi poenitentia salutari, cum prohibitione accedendi ad Ecclesiam, et Conventum, seu Coenobium dictorum Religiosorum , durante occasione peccandi. V. Absolvendi a Censuris ob retentionem, et lectionem librorum prohibitorum incursis, postquam tamen Poenitens libros prohibitos, quos in sua potestate retineat, prout de jure, consignaverit, seu consignare fecerit, cum congrua salutari poenitentia. VI. Absolvendi a casu Sedi Apostolicae reservato ob accepta munera a Regularibus utriusque sexus ; injuncta poenitentia, et quando agitur de muneribus infra valorem decem scutorum, aliqua eleemosyna Absolventis judicio taxanda, et caute eroganda, cum primum poterit, in beneficium Religionis, cui facienda esset restitutio; dummodo tamen non constet, quod illa fuerint de bonis propriis Religionis; quatenus vero accepta munera, vel fuerint ultra valorem scutorum decem, vel constet fuisse de bonis propriis Religionis, facta prius restitutione, quam si de praesenti adimplere nequeat, praestita in manibus Absolventis obligatione restituendi infra terminum ejus arbitrio praefiniendum, alias sub reincidentia. VII. Absolvendi religiosos cujuscumque Ordinis (etiam moniales, per Confessa- rios tamen pro ipsis a Vobis approbatos, vel specialiter deputandos) non solum a praemissis, sed etiam a Casibus et Censuris in sua Religione reservatis. VIII. Dispensandi ad petendum debitum Conjugale cum transgressore Voti Castitatis, qui matrimonium cum dicto Voto contraxerit, hujusmodi Poenitentem monendo, ipsum 'ad idem Votum servandum teneri, tam extra licitum matrimonii usum quam si marito, seu uxore respective supervixerit. IX. Dispensandi cum incestuoso, sive incestuosa, ad petendum debitum conjugale, cujus jus amisit ex superveniente occulta affinitate per copulam carnalem habitam cum Consanguinea, vel Consanguineo, sive in primo, sive in primo et secundo, sive in secundo gradu suae uxoris, seu respective mariti, remota occasione peccandi: et injuncta gravi poenitentia salutari, et Confessione Sacramentali quolibet mense, per tempus arbitrio Dispensantis statuendum. X. Dispensandi super occulto impedimento primi, necnon primi et secundi, ac secundi tantum gradus affinitatis ex illicita carnali copula provenientis, quando agatur de matrimonio cum dicto impedimento jam contracto: Et quatenus agatur de copula cum sua putatae uxoris matre, dummodo illa secuta fuerit post ejusdem putatae uxoris