Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. II.

11 nativitatem, et non aliter: monito Poenitente, de necessaria secreta renovatione consen­sus cum sua putata uxore, aut suo putato marito, certiorato, seu certiorata de nullitate prioris consensus, sed ita caute, ut ipsius Poenitentis delictum nusquam detegatur; Remota occasione peccandi, ac injuncta gravi poenitentia salutari, et Confessione Sa- cramentali semel in mense per tempus Dispensantis arbitrio statuendum. Item: Dispen­sandi super dicto occulto impedimento seu impedimentis affinitatis ex copula illicita etiam in matrimoniis contrahendis, quando tamen omnia parata sint ad nuptias, nec matrimonium absque periculo gravis scandali differri possit usque dum ab Apostolica Sede obtineri possit Dispensatio; remota semper occasione peccandi, et firma manente conditione, quod copula habita cum matre mulieris, hujus nativitatem non antecedat; injuncta in quolibet casu poenitentia salutari. XI. Dispensandi super occulto Criminis impedimento, dummodo sit absque ulla machinatione, et agatur de matrimonio jam contracto: monitis putatis conjugibus de necessaria consensus secreta renovatione: ac injuncta gravi poenitentia salutari, et Con­fessione Sacramentali semel quolibet mense, per tempus Dispensantis arbitrio statu­endum. XII. Dispensandi super impedimento tertii, seu tertii et quarti, vel quarti simplicis gradus, sive graduum Consanguinitatis vel Affinitatis, super quo, seu quibus ob­tenta fuerit dispensatio ab Apostolica Sede, et in litteris hujusmodi dispensationis reticita fuerit incestuosa copula, quae tamen occulta remaneat. Ac etiam dispensandi, seu re- validandi ejusmodi litteras irritas, ac nullas redditas ex incestu, sive post petitam dispen­sationem, sive post illius expeditionem, et ante respectivam executionem patrato, ac ite­rato usque ad eamdem executionem, in casibus semper occultis, sive agatur de matri­monio contrahendo, sive jam contracto: monitis in matrimonio contracto putatis con­jugibus de necessaria mutui consensus secreta renovatione, injuncta in singulis casibus congrua poenitentia salutari. XIII. Praeterea absolvendi a Censuris, et Poenis ecclesiasticis eos, qui Sectis vetitis, Massonicis, aut Carbonariis, aliisque similibus nomen dederunt, aut favorem praestiterunt, postquam tamen a respectiva secta omnino se separaverint, eamque abju­raverint. libros, manuscripta, ac signa sectam respicientia, si quae retineant in manibus Absolventis consignaverint ad Ordinarium quamprimum caute transmittenda, veraeque poenitentiae signa exhibuerint. Firma obligatione denunciandi sectae socios, ac magi­stros, prout de Jure, et quoad Carbonarios, eos omnes de quibus in §. Praecepimus Bullae „Ecclesiam a Jesu Christo“ a fel. rec. Pio VII. editae et a Papa Leone XII. con­firmatae ; injuncta pro modo culparum gravi poenitentia salutari, cum frequentia Sacramen- talis Confessionis: Aliisque injunctis de jure injungendis. — Datum Romae ex Aedibus Nostris die 8-a Martii 1867. Strigonii, die 24-a Maii, 1867.

Next

/
Oldalképek
Tartalom