Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1864

Nr. 1866. Liber precum annunciatur. Nr. 1664. Noszek Joann, obiit. Nr. 1878. Mindszenthy Car. vita functus. patriae jurisdictionis de eo, quod intento matrimonio secundum illic vigentes leges nihil obstet; 9. ) legale tymbrum ad testimonium, de facta promulgatione militari re­quisitum. Iu modo secundo adnectenda sunt cuncta nunc recensita documenta, insu­per adhuc sequentia: 10. ) testimonium de opibus, sive possessorio sponsi; 11. ) reversales sponsae super eo, quod sive vivente, sive mortuo marito re- nunciet cunctis emolumentis militaribus, quocunque nomine venientibus, item quod se subjiciat cunctis restrictionibus, cum matrimonio per modum secundum vadentibus; 12. ) licentia matrimonialis a parte jurisdictionis civilis, aut testimonium ejusdem hujus jurisdictionis de eo, quod miles in quaestione positus licentia hujus­modi opus non habeat. NB. Postremo hoc documento opus habent tantummodo milites ex Bohemia, Moravia, Silesia, Austria, Styria, Salisburgensi et Forojuliensi Provincia, Carinthia, Carniolia et littorali oriundi. Serviant haec Vobis pro directione et observantia in casibus illis, in qui­bus militibus licentiam matrimonialem impetrare volueritis. Sed juvat praeter haec adhuc et sequentia pro orientatione notare: a. ) Impetrata licentia matrimonialis militaris minime suffert impedimenta, aut vetitum matrimonii, neque dispensat Curatum ab obligatione servandarum lega­lium ordinationum. b. ) Circa impedimenta vel vetita matrimonii, quae sive occasione promul­gationis, sive subseque detegerentur, responsabilis redditur Curatus copulans, quate­nus pro ratione circumstantiarum non tantum requisita procuret, sed etiam impedi­menta per dispensationem removeat. Strigonii die 24-a Aprilis 1864. Benedictus Göndöcs, parochus Uj-kigyóseusis, in Dioecesi Magno-Va- radinensi latini ritus, publici juris fecit librum precatorium, cui titulus: „Oktató ima könyv növendékek számára.“ Commendo Vobis hunc libellum, qui ac- quiribilis est Pestini penes Societatem S. Stephani et apud Bibliopolam Hartleben. Exemplar in communi compactura constat 1 fl. 20 xr, v. a. eleganter vero com­pactum 2 fluos. Strigonii die 24-a Aprilis 1864. Iterum obitum Vobis annuncio et quidem Joannis Noszek, parochi Korosensis, die 3-ia eurr. mensis, post pie suscepta moribundorum Sacramenta, anno aetatis 53. ad aeternitatem evocati. Dum animam ejus consuetis piis suffragiis com­mendarem: una pro vacante taliter Beneficio Concursum, usque finem affuturi mensis Maji duraturum exscribo. Recursus simpliciter „Inclyto Patronatui“ inscripti, praevium usque terminum mihi exhibendi erunt. Strigonii die 11-a Aprilis 1864. Caroli Mindszenthy, parochi Peredensis, die 21-a curr. mensis ex ictu apoplectico, post suscepta moribundorum Sacramenta, anno aetatis 52. pie in Domino mortui animam consuetis suffragiis commendando, pro vacante taliter Beneficio Con­cursum, usque ultimam affuturi mensis Maji duraturum, praesentibus publico. Strigo­nii die 25-a Aprilis 1864. benevolus Strigonii typis Aegidii Horák.

Next

/
Oldalképek
Tartalom