Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1864
Nr. 8. 1864. Venerabili Clero Arclii-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Ope Rescripti a Consilio r. L. h. sub 8-a curr. Nr. 27165. ad me directi< edoceor: Jacobum Gauzfried, israelitam, annorum 18. origine Ungvarinensem, postremo in Gymnasio Rosnaviensi 6-ae classis alumnum, ob falsificata testimonia scholastica, ab adeundis intra ambitum Regni Hungáriáé gymnasialibus, realibus et praeparan- dialibus scholis inhibitum esse. Quodipsum Directionibus antelatorum literariorum Institutorum, pro congruo notitiae statu, praesentibus annuncio. Strigonii die 24-a Aprilis 1864. Concursus pro vacante, priori quidem labii slavici, posteriore vero hungaricD Docentis una Cantoris statione, in 16-am affuturi mensis Junii diem praesentibus( defigitur. Emolumenta Docentis in Madunicz consistunt in 2V2 jugeris agrorum, quibus insuper 10 % jugera proxime exscindenda accedent, viribus Docentis aeque cultivauda; porro in 18. metr. poson. siliginis; 210 finis v. a. e cassa Communitatis; 6 finis 5 xris e cassa Ecclesiae dependi solitis; denique 25. incirca florenis e fundationibus stola etc. obvenientibus. Qua aedituus una et campanator a colonis manipulos siliginis et hordei percipit, qui incirca 16. cruces efficiunt. E proventibus his subdocentem cum fluis 60. solvere et intertenere obligatur. Habitaculum duobus cubilibus, uno item pro subdocente, culina, camera et stabulo absolvitur; domui hortus % metr. poson. capax adjacet. Reditus Docentis in Nagyfödém es 9% agrorum jugeris per Doceutem cul- tivandis; tribus jugeris titulo pascui; incirca 50, metr. poson. siliginis; 78 finis v. a. a parte Communitatis; 200 fluis aeque a Communitate titulo didactri; porro 15 finis titulo stolae et 9 finis a pulsu Campanarum dependi solitis; habitaculum vero duobus cubilibus, culina, camera, stabulo et reclinatorio absolvitur, domuique hortus 900 org. quadr. amplus contiguus est. Recursus rite instructi concernentibus scholarum Inspectoribus, signanter Andreae Budatinszky, VADiacono Districtus Nagykosztolánensis et Parocho in Vogyerad, item Michaeli Jezsó, surr. VADiacono Szempczensi et Parocho in Jóka inscribantur et exhibeantur. Quodipsum Docentibus subdocentibusque Vestris congrue notificetis. Strigonii die 28-a Aprilis 1864. Notum est Vobis e circularibus meis literis ddto 1-ae Julii anni praeteriti ] sub Nr. 2619. ad V os dimissis, qualiter Societas S. Ladislai ex thesauro S. Matris ° Ecclesiae pro bonis operibus, quae exercet, e clementia Suae Sanctitatis Summij Pontificis Indulgentiis plenariis, festo S. Ladislai R. et S. Elisabeth lucrandis, ditata existat. Ut vero fideles harum gratiarum quo opportunius et facilius participes fierent, pro ipsorum commodo Sua Sanctitas Summus Pontifex, in sequelam precum mearum, quas erga requisitionem Commissionis dictae. Societatis Romae interposui, clementer annuere dignata est, ut praementionatae Indulgentiae in Dominicam, festum S. Ladislai R. et S. Elisabeth subsequentem et quidem pro tota Octava transferantur. Communico Vobiscum sub . • pro numero parochiarum, item habito respectu linguarum in iisdem vigentium, Brevis apostoliéi paria, ea cum observatione, ut tenores eiusdem data oppor- nitate ex ambone fidelibus Vestris publicetis et explanetis. Hac fidelia etiam hoc significo Vobis, quod per saepedictam Societatem icones, S. Ladislaum Regem repraesentantes, ad me missae sint, inter membra Societatis gratis distribuendae. Icones hae in tergo habent orationes linguis patriis excusas. Provoco itaque praesentibus districtuales VADiaconos, ut mihi referant: 1 -o) Numerum membrorum in singula parochia, qui cum fine anni 1863. praeexstitit. Nr.. 1849. 5,uig^am a scholis arcetur. Nr. 1856. Docentis in Ma- lunicz et Nagy- födémes statio publicatur. Nr. 1908. indulgentiae So- ietatis S. Ladisl. translatae sunt, cones mittentur. / /•