Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1864
Nr. 1578. S. sermones dogmatici venum prostant. Nr. 1448. Reszka Flor, fatis cessit. Nr. 1550. Canon. Ordódy obiit. Nr. 1586. Zemann Jos. e vivis excessit. Nr. 1587. Mészáros Franc, vita functus. beat; qao solutio Docentum contra omnem falcidiam pro casu etiam illo, si fundos idmodi ad manus alienae religioni addictorum devolvi contingeret, rite assecuretur: Consilium r. L. h. sub 18. curr. Nr. 633. omnibus Regni Jurisdictionibus commisit, ut in locis illis, ubi Curionum sacrorum et Docentum solutio a parte possessorii et fundorum perstringitur, onus iskoc fundis idmodi inhaerens, indilate libris fundualibus inseratur. Quodipsum pro grata concernentium notitia hisce Vobis communico. Strigo- nii die 30-a Martii 1864. D. Canonicus Sabariensis Joannes Fekete, Abbas S. Aegidii de Simighio, typis vulgavit sermones suos dogmaticos in duobus tomis. Primus tomus sermones dominicales, secundus vero festivales in se continet. Pretium utriusque tomi efficit 5 fl. v. a. Commendo Vobis hos sermones, quos considerato eo, quod veritates aeternas, quae recte nostris temporibus omni ex parte impugnantur pertractent, certe magno cum fructu poteritis in institutionibus catecheticis et homileticis adhibere. Exemplaria acquiribilia sunt Pestini apud bibliopolam Hartleben, Sabariae vero apud D, Auctorem. Strigonii die 3-tia Aprilis 1864. Florianum Reszka, Ordinarium Districtus Levensis VADiaconum, Parochum Garamujfalvensem, die 21-a curr. mensis, post pie suscepta moribundorum Sacramenta, anno aetatis 67-o in Domino obiisse Vobis significando: animam illis consuetis suffragiis commendo; una pro taliter vacante Beneficio Concursum, usque ultimam affuturi mensis Aprilis duraturum exscribo. Strigonii die 25-a Martii 1864. Theodori Ordódy, Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis Canonici, die 31-a praeteriti mensis, post pie suscepta moribundorum Sacramenta, anno aetatis suae 63., toleratis patienter diuturni morbi doloribus, ad aeternitatem evocati animam piis'Vestris suffragiis commendo. Strigonii die 2-a Aprilis 1864. Annuncio Vobis obitum Josephi Z em anu, surr. VADiacoui, Parochi in Sancto- Joanne, qui post pie suscepta moribundorum Sacramenta, annum aetatis 63. ingressus, die 31-a praeteriti mensis animam Creatori reddidit. Hanc dum consuetis piis suffragiis commendarem : vacans taliter Beneficium solito Concursui, usque 15-am affuturi mensis Maji duraturo, expono. Strigonii die 4-a Aprilis 1864. Francisci Mészáros, Instituti S. Adalberti membri, die 2-a curr. mensis, post pie suscepta moribundorum Sacramenta, anno aetatis 70. ad aeternitatem evocati animam consuetis piis suffragiis commendo, una pro vacante taliter dicti Instituti stallo Concursum, usque ultimam affuturi mensis Junii duraturum exscribo. Strigonii die 4-a Aprilis 1864. benevolus Strigonii, typis Aegidii Ilorák.