Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1864

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 7. 1864. Augustinas Mendi i k, presbyter Dioecesis Quiuque-Ecclesiensis, a variis po­pularibus elucubrationibus Vobis abunde notus, novissime sub titulo ,,Falusi Pre­di káczió k“ sermones sacros intendit edere. Commendo Vobis hos sermones eo ad­dito, quod exemplaria 2 fluis 20 xris v. a. in Caucellaria mea ecclesiastica acquiri- bilia sint. Strigonii die 11-a Aprilis 1864. Quaeritur ex incidenti compensationis amissae sedecimae de ubicatione Emi- liae Hajas, haeredis Emerici Ettemberger, parochi condam Farnadensis. Dispono igitur per praesentes, ut, si tamen mulier intra ambitum Dioecesis istius existit, paro­chus loci, in quo illa commoratur, mihi de existentia ipsius referat. Quo vero competentia, testatorem parochum respiciens, ipsi extrodari possit, necesse est, ut illa identitatem personae probet, ad quod mox invianda erit. Budae die 16-a Apri­lis 1864. Tenoribus benigni regii Decreti aulici, ddto 7-ae Martii anni curr. Nr. 3232. emanati, et per Excelsum regium Locumt. Consilium ddto 2-ae Aprilis anni curr. Nr. 26,958.- intimati statuitur: quod militum sive in activo statu existentium, sive ad tempus ablicentiatorum, qui juxta secundam classem matrimonia iniverunt, uxores pendendae parochis suis lecticali competentiae ita subjaceant, sicut quaecuu- que aliae conditionis civilis partes. Quodipsum pro directivo notitiae statu hisce Vobis significo. Budae die 21-a Aprilis 1864. Consilium r. L. h. ope Rescripti sub 9-a curr. Nr. 28,068 ad me directi li­bellum cautionalem sub titulo „Liedersammlung für katholische Volksschu­len, von F. G. Mayer“ editum et in officina libraria Georgii Schmidt bibliopolae in Gmund (in regno Würtembergico) venalem, ceu scopo conformem, usibus scholarum popularium, nec non Institutorum praeparandialium labii germanici commendat. Quodipsum pro congruo notitiae statu hisco significo. Strigonii die 23-ia Aprilis 1864. Andrea Gyurcsek, parochiae Tepläensis Administratore, Beneficio hoc ob in­firmam valetudinem decedente: exscribo pro illo complendo Concursum, usque 20-am affuturi mensis Maji duraturum. Strigonii die 23-a Aprilis 1864. Emanavit ddto 19-ae Februarii anni curr. Nr. 2739. benignum Decretum aulicum, per Excelsum regium Locumt. Consilium ddto 10-ae curr. mensis Nr. 17184. intimatum, cujus tenoribus determinantur et enumerantur documenta requi­sita in casibus illis, in quibus pro impetranda militibus (a vigiliarum magistro de- cendendo) matrimoniali licentia recursus formatur. Distinguitur inter matrimonia, quae per primum, et quae per secundum mo­dum ineuntur. In primo modo recursui adnectenda sunt sequentia documenta: 1. ) baptismales sponsi; 2. ) baptismales sponsae; 3. ) testimonium de moralitate sponsae, adnotato eo: num coelebs aut vidua sit; 4. ) in casum, in quem alteruter sponsorum minorennis esset, consensus pa­tris, hoc mortuo, consensus tutoris in matrimonium; 5. ) testimonium de dote sive allatura sponsae ; 6. ) si sponsus viduus est, testimonium de morte ultimae uxoris; 7. ) si sponsa vidua est, testimonium de morte ultimi mariti; 8. ) si sponsi ditionis extraneae sunt, legalisatum testimonium competentis Nr. 1647. Sacri sermones publicantur. Nr. 1770. De Emiliae Ha­jas commorati­one quaeritur. Nr. 1804. M ilitum uxores lecticalem com­petentiam prae­stent. Nr. 1815. Libellus canti­onum germ, com­mendatur. Nr. 1836. Benef. Tepla vacat. Nr. 1859. Recursus militum pro ineundo ma­trimonio qualiter adornandi ?

Next

/
Oldalképek
Tartalom