Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1864
.J*£í$picr:r y —J, '"•miriuK ■* Nr. 6. 1864. Venerabili Clero Arclii-Dioeeesis Nostrae Strigoiiiensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Omnibus Vobis de fama saltem notum est insigne Sanctuarium thaumatur-D g a e B. M. V. Dolorosae S a s s i n i e n s i s, maxime illustris, amplissimoque piorum le peregrinandum concursu frequentatus in hac Dioecesi gratiosus locus. Pariter notum est jam ex tenoribus circularium meorum ordinum, sub 15-a Februarii anni praet. Nr, 800. editorum, anno hoc secularem absolvendam esse in insigni hoc Sanctuario so- lemnitatem. Quippe simulacrum B. M. V., quod hic tanta fidelium pietate et veneratione colitur, ante seculum in hanc Ecclesiam magna eum solennitate, per piae memoriae praedecessorem Principem Primatem Franciscum B. Barkóczy, in praesentia Regis Majestatis Mariae Theresia e, translatum fuit. Recolimus igitur anno hoc secularem istius translationis memoriam. Nullum dubium, quin jubilaris haec memoria plurimorum Christi fidelium animos pietatemque pulsatura sit, ad praeveneratum Sanctuarium decursu jubilaris anni pie visitandum. Ut extraordinariae pietati extraordinariae etiam gratiae respondeant, suplexfui Beatissimo Patri Domino Nostro, pro concedendis eidem Ecclesiae Sassiniensi, in jubilarem hunc anuum extraordinariis de thesauro Ecclesiae gratiis, quales Sua Sanctitas ope apostoliéi Brevis, ddto 15-ae curr. mensis editi, benigne etiam concedere dignata est. Consistunt autem eae in plenaria omnium peccatorum indulgentia et remissione, quam lucrari possunt singuli utriusque sexus Christi fideles, vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, qui quacunque die anni curr, praedictam Ecclesiam et simulacrum B. M. V. in ea situm devote visitaverint. Quodsi fidelibus hujus Dioecesis nunquam non familiare fuit gratiosum hunc locum devote visitare: acuet pietatem illorum indubitanter hac vice jubilaris memoria, cui praemissae gratiae spirituales conjunctae sunt. Ut ipsi igitur jubilari hoc anno tanto ampliorem de loco isto gratioso referant fructum, tanto ampliores percipiant gratias, tanto majorem etiam in eundem contestentur veuerationem, praesentibus dispono: ut jubilaris hic Ecclesiae Sassiniensis annus in cunctis Dioecesis parochialibus Ecclesiis, proxima a perceptis praesentibus ordinibus Dominica, Christi fidelibus ex ambone annuu- cietur, iique ad visitandam, in quantum adjuncta admittunt, hoc cumprimis anno toties dictam Ecclesiam, accommodis verbis per pastores suos excitentur. Eja ergo ad fidelem accedamus Virginem! -— Ego quoque, qui beneficia innumera Matri Ssmae in acceptis refero, Sacrarium hoc Sassiniense, festo Nativitatis B. M. V. mense Septembri venerari constitui. Nos cum Prole pia benedicat Virgo MARIA. Amen! Stri- gonii die 31-a Martii 1864. In sequelam praesentationis Joannis Vlassek, Parochi Závodensis pro vacante Beneficio Búr S. Georgii, nunc dictum Závodense Beneficium in canonicam vacantiam recidit. Pro eo Concursum usque ultimam affuturi mensis Aprilis diem duraturum hisce indico. Strigonii die 28-a Martii 1864, Consilium r, L. h. sub ll-a curr. Nr. 21638, significat: Josephum Ma- ( gyári (antehac Mayer) romano-catholicum, annorum aetatis 30., coelibem, postremo 1 in Comitatu Neogradensi scholae elementaris Docentem, a caes. regio Judicio bellico Pestinensi, ob crimen laesae Majestatis, sex mensium carceri mancipatum, ideoque habilitate ad docendum et testimonio eandem perhibente judicialiter privatum esse. Quodipsum fine cognominis hujus libro scholari inferendi, ductuque aduota- tationis hujus, memoratum Individuum ad munus docendi sive publicum sive privatum haud admittendi scopo, Vobis ad notitiam perfertur. Strigonii die 30-a Martii 1864. Incidenti ex eo, quod scopo perstringendae certo in loco catholici Docentis c competentiae, requisita pecuniae summa ad praeliminare sumtuum projectum Commu- r nitas localis haud assumserit eo, quod pecuniaria idmodi praestatio, fundamento -r contractus vel fassionis scholaris, a proportione possessorii et fundorum dependi deNr. 1521. e Jubilari so- mnitate Sassiniensi. Nr. 1469. Benef. Závod vacat. Nr. 1500. Quipiam a docendo arcetur. Nr. 1502. Competentia Pa- ochorum et Do- centum, fundis nhaerens, asse- curatur.