Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1862
Venerabili Clero Arelii-Dioeeesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Nr. 14. 1862. N< morantur. Nr. 3397. Nexu consignationis scholarium prolium, decursu mox elapsi anni scholastici ( inscriptarum, quam a parte omnium Districtuum cum numero prolium scholae capacium, nec non planis institutionis et horarum repartitione, ope remonstrationis meaee sub 20-a Martii a. curr. N. 1305. altiori Loco substravi, Consilium regium Locum- tenentiale hungaricum medio Rescripti ddto 24-ae Augusti a. curr. Nr, 28173. ad me directi significat: statum scholarum elementarium exspectationi respondere, prolium vero utriusque sexus scholas frequentantium numerum, licet optatam mensuram haud attingat, sufficientem tamen esse. Publica hac Dirigentis Regni Dicasterii recognitione animati agite et porro Charissimi! ut omnem zelum Vestrum levandae rei scholari salubriter impendentes, frequentationem scholarum, tot tantisque vicibus abhinc serio adursam omnimode promoveatis ; disciplinis scholasticis rite tradendis et solerter ediscendis infatigabiliter intendatis; catholicae parvulorum educationi moribus item Docentum non minus ac discentium sedulo invigiletis, sicque statum scholarum in dies florentiorem reddendo paretis Domino plebem perfectam! Quantum ad modalitatem exhibitionis de statu scholarum elementarium deinceps observandam, advertit praememoratum Consilium regium, talem occasione nefors emanaturi novi scholarum systematis normativi instar indubie praescribendam fore; ut adeo, usquedum id factum fuerit, ab omnibus adusque vigentibus idgenus tabella- ribus relationibus supersederi possit. Relationes attamen de scholis arborum et cultura apum, utpote novissime altiori Loco pro 186% adursas, ad exigentiam circularium ordinum sub 5-a Maji a. curr. Nr. 1832. abhinc dimissorum, pro anno scholastico mox elapso, ad praescriptum Novembralem terminum opperiar. Reflecto denique scholarum Inspectores districtuales, ad notitias statisti- cas pro usu Academiae hungaricae abhinc-depostas, a parte restantium 12. Districtuum VADiaconalium, quo fieri potest, ocyus horsum exhibendas. Strigonii die 1-a Septembris 1862. Fordinandus Knauz, ADioecesis meae presbyter, E. M. S. Vice-Bibliothe-i carius , Archivi mei secularis Custos, Academiae hungaricae membrum correspondens suscepit consilium, ductu advoluti sub *J. in pluribus exemplis programmatis, edendi cum novo anno scriptum periodicum sub titulo „Magyar Sion“. Argumentum scripti hujus, prout programmate adumbratur, tale est judicio meo, ut molimen ipsum a parte cleri hungarici omnimodum mereatur succollamen et favorem. Idcirco propositis mihi ab auctore precibus inclinatus, molimen hoc ecclesiasti- co-literarium benevolentiae reflexionique Vestrae praesentibus quam plurimum commendo. Neque alienus sum, quominus annuerem, ut illud etiam pro bibliothecis paro- chialibus ex fiscis Ecclesiarum illarum, quae notabilem de anno in annum manentiam habent, pretio praenumerationali acquiri valeat. Quia tamen saepedictus auctor in effectuando isthoc molimine suo secure procedere nequiret, nisi praevie cognosceret, nura praenumerantes sufficienti numero acquisiturus sit: idcirco dispono, ut quiqui praenumerare intenditis, nomina Vestra, numerumque exemplarium medio VADiaconi districtualis usque finem Octobris isthuc indicetis. Strigonii die 3-a Septembris 1862, Per translationem Joannis Balogh ad Szémő, parochiale Beneficium K<5s- pallagense canonice vacat; pro quo Concursum, cum termini praeclusi in 15-am proxi-1 me affuturi mensis Octobris diem defixione, hisce publico. Strigonii die 4-a Septembris 1862. Consilium regium Locumtenentiale hungaricum observato eo, quod Individua 1 ad munus docendi pro scholis elementaribus habilitata sufficienti jam numero praesto l essent, indulgentiam illam, qua mediante scholaribus quartam capitalem classem egressis Instituta Praeparandiae adire concessum fuit, ultro prorogandam esse haud cenNr. 3312. yons. regii de statu scholarum nunciatio. Rela- iones quaepiam scholares rememorantur. Nr. 3397. „Magyar Sionu 'asciculi commendantur. 1' Nr, 3431. Kóspallagense Beneficium vacat. Nr. 3454. EtequisitaadPrae- parandiam ade- indam qualifica- tio.