Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1862

Nr. 3524. Commissioni orph- in Comit. Nitr. Curati as­sistant. Nr. 3570. Nagysúrense Be­neficium vacat. Nr. 3589. Meehitaristarum libri commendan tur, Nr. 3418. B a r t e k Joan nes obiit. suit; ideoque ope Rescripti sub 7-a Julii a. curr. Nr. 40043. editi, mecuraque pro congruo usu communicati omnimode cavit, ne inposterum alii ad Instituta Praepa- randiae suscipiantur, quam qui ope attestati de superato duarum realium, aut quatuor gymnasialium classium cursu praequalificationem suam, ministerialibus ordinibus ddto 14-ae Junii 1855. Nr. 9857. depostam, a qua tamen districtim exigenda, tegendae ha- bilitatorum Docentum penuriae causa pro aliquot annis supersessum fuit, rite proba­verint. Ut adeo altiores ordines sub 8-a Aprilis 1858. Nr. 1594. item 29-a Julii anni ejusd. Nr. 3174. abhinc publicati, quibus conditiones susceptionis ad Praeparandias tantisper mitigabantur, vigore suo in futurum destituantur. Id quod Directoribus Do- centibusque Institutorum Praeparandiae pro congrua, occasione susceptionis alumno­rum directione, Curionibus vero sacris fine impertiendae juvenibus ad dicta Instituta adspirantibus inviationis hisce notum redditur. Strigonii die 5-a Septembris 1862. Sede Judiciaria orphanali Cottus Nitriensis universalem orphanorum conscri­ptionem per Comitatum suscipiendam disponente, nexu institutae isthuc per Praesi- dem ejusdem Judicii orphaualis interpellationis praesentibus dispono: ut singuli Cu­rati, intra ambitum Cottus Nitriensis existentes, conscribenti Commissioni, ubi per hanc requisiti fuerint, libros matriculares, ad eruendam orphanorum aetatem, statumque orphanalem requisitos exhibeant, respective Commissioni in hac sua operatione assistant. Strigonii die 9-a Septembris 1862. Josepho Linter, Canonico honor. VADiacono et Parocho Nagysiirensi ad Collegiatum Tirnaviense Capitulum promoto, quod tenuit, Beneficium parochiale in va- cantiam recidit. Publico itaque Concursum pro exhibendis mihi recursibus, respectivo Patrono inscriptis, 20-am proxime affuturi mensis Octobris diem, ceu terminum praeclusi hisce defigendo. Strigonii die 12-a Septembris 1862, Meehitaristarum Congregatio Viennensis publicat et commendat editum abs se . Missale Romanum, quod in charta communi erga proximius declarandum desiderium a 9. in charta vero velin dicta 12. finis comparari potest. Cum Missale hoc etiam Missas proprias SS. Patronorum Hungáriáé in se comprehendat: usui nostro exhinc etiam quam maxime accommodum est. Eadem Meehitaristarum CongregaJo reassumit etiam editionem bonorum catho­licorum scriptorum, sive librorum, qua sibi anteactis temporibus communem recognitio­nem et adprobationem vindicavit. Consilium hoc vel eo foveri et protegi meretur, quod per illud inimico Ecclesiae prelo paralelia opponatur. Qua ratione pro scriptis his, prout etiam pro Missali Romano praenumerandum sit? uberius cognoscetis ex advoluta '/. du­plici descriptione. Commendo et unum et alterum reflexioni et benevolentiae Vestrae. Strigonii die 14. Septembris 1862. Joannes Bartek, emeritus Parochus L. R. Civitatis S. Georgiensis et Insti­tuti S. Adalbert! membrum , 2-a curr. susceptis praevie moribundorum Sacramentis in Domino Posonii obiit. Devovendo animam ejus piis omnium Vestrum precibus, praefigo una terminum ultimae proxime affuturi mensis Octobris pro exhibendis per eos recursi­bus, qui in locum defuncti Instituto S. Adalbert! adlegi cupiunt. Strigonii die 4-a Se­ptembris 1862. benevolus Strigonii typis E. Horák.

Next

/
Oldalképek
Tartalom