Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1861

Venerabili Clero Archi-Dioecesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Dum collectae decursu evoluti anni per Dioecesim, pro diversis piis institutis et finibus charitativae symbolae modo destinationibus suis traduntur, observavi, quod( pia haec oblata minore de anno in annum quantitate confluant, acsi refrixisset charitas multorum. Evidentius idipsum fit ex annuis quaestionatorum institutorum relationibus, quas pro ratione exemplarium, ad me transponi solitorum, Vobiscum quoque communi­care consvevi. Si eas volvendo, oblata nostra cum oblatis aliarum longe minorum Dioe­cesium conferamus, observabimus, alias Dioeceses multum nobis hac in re praestare. Procul quidem a me, ut hinc metiri velim charitatem Vestram, Recognoscere enim debeo, quod illam erga specialem quamlibet provocationem meam pro posse testa­ti fueritis. Ego circumstantiam hanc partim inde repeto, quod charitas Vestra saepe frequentius in subsidium vocetur, dum ex adverso tempora in dies iniquiora evadunt; partim vero inde, quod pro Missionibus et aliis analogis institutis, quae tamen plura sunt, collecta ad unam vicem instituatur, videlicet in Corona autumnali. Tunc singuli satis quidem in subsidium vocamini, et tamen longe minus confertur, quam si pro institutis his collectae distinctim instituerentur, ad plures per annum vices. Ita fieret, ut qui modo una hac collecta satis gravamini, per vices conferendo et plus et minori cum aggra vio praestaretis. Quantum vero nostra intersit Charissimi! Missiones sacras et similia instituta, ad propagandam et conservandam fidem directa, pro modulo virium succollare, multo magis nostis, quam ut opus habeam, pluribus hac de re disserere. Id unum prae ocu­lis habendum, quod utilissimum universali Ecclesiae obsequium praestemus, dum in­stituta haec pia benevolentia fovemus. Nescimus, quam multum nummuli nostri ad exal­tationem S. Matris Ecclesiae conferre possint. Sed volvite quaeso memoratas annuas relationes, ut videatis, quanta Ecclesiae obolis nostris lucra parentur, quantis indigen­tiis provideatur. Cum jam firmissime persvasum habeam, oblata nostra ampliora evasura, si in illis colligendis alius ordo servatus fuerit: sequentem pro iis in futurum ordinem praescribo: Collecta, quae hactenus ad unam vicem instituebatur, expost ad ternas vices fiet. Et prima quidem, occasione Congregationis expiatoriae ante Pascha, pro Mis- sione Terrae Sanctae seu proSepulchro Domini. „Eleemosyna pro delictis supplicat“. Conjungite ergo cum expiatione conscientiae eleemosynam pro Sepulchro Domini, ad quod nos tempus S. Quadragesimae magis ac aliud quodcunque invitat. Altera collecta fiat in Congregatione vernali mense Majo, qui est mensis Ma­rianus, pro Missione Orientis ab Immaculata nuncupata, et pro Con­sociatione S, Bonifacii, Svavissimos sane Beatae Virgini offeretis flores, si devo­tioni majali hujusmodi charitatis opus conjunxeritis. Tertia collecta fiat in Congregatione autumnali pro Missionibus Ame- rieae Septemtr ion alis et Africae centralis. Charissimi! qui in messe be­nedictionem divinam recepistis, reddite Domino, non dico decimam, sed aliquam tantum particulam in signum gratiarum actionis, in subsidium missionum harum, quo eleemo­syna Vestra adaugeat messem illam, in qua sacrae hae Missiones desudant. Sic Cha­rissimi! cum singula collecta piam hujusmodi intentionem conjungite, Restat adhuc institutum S. Infantiae JESU, seu collecta pro redi­mendis Chin en sibus prolibus. Institutum hoc a, 1852. in Dioecesi a me ere­ctum compluribus locis exurrexit, sed proh dolor! mox etiam intercidit, ac fere exstin­ctum est. Nescio locum, in quo illud adhuc ad exigentiam statutorum dirigeretur et ma- nuteneretur. Non possum autem non eximium hoc charitatis institutum, quod ad mature instillandam prolium cordibus Christianam charitatem dirigitur, pastorali Vestro zelo po­tentius commendare. Agite igitur, ut illud apud nos resuscitatum majora capiat incre­menta, proferatque fructum in redemtionem animarum miserarum prolium chinensium. Pro singulis autem Parochiis praescribo, ut in subsidium instituti hujus unum saltem 1 Nro 3. 1861. Nr. 332. Pro Missionibus piando fiant col­lectae ?

Next

/
Oldalképek
Tartalom