Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1861

Nr. 400. Schematismi a. 1861. dimit­tuntur. Nr. 401. Specificatio libel lorum pro paup. scholaribus , omnes item rela tiones scholares suo tempore ex­hibeantur. Nr. 409. Duae intra Paro­chiam Kis-Tapol csán Docentis stationes vacant. Nr. 510. Petrovics Lud. obiit. Concursus publicatur. s in anno, Dominica die, praemisso sacro sermone offertorium, tempore, quod parochus maxime opportunum judicaverit, asservetur, oblatumque aes usque finem Novem­bris per VADiaconum, qui praementionatas reliquas quoque collectas suis terminis recipiet et transponet, isthuc mittatur. Thesaurisemus nobis Charissimi! hac etiam ratione thesaurum in coelo, ut ad misericordiam, quae in coelis est, per misericordias terrenas perveniamus! Strigonii die 21-a Januarii 1861. Schematismus pro curr. a. 1861. editus jam deseruit prelum. Praenumerata per Vos exemplaria his diebus expediuntur ad Districtuales Yice-Archi-Diaconos. Hoc ideo insinuatur Vobis, ut, qui VADiaconi post 20 circiter dies exemplaria pro parte Districtus curae suae crediti haud percepissent, talia via reclamationis sollicitare valeant, Strigonii die 26-a Januarii 1861. Termino exhibendarum tabellarum, libellos pro pauperibus schola­ribus requisitos specificantium, ad finem currentis mensis defixo existente, siquidem . complures scholarum elementarium Inspectores, ex occasione imminentis in systemate scholarum mutationis quaererent: num specificationem idmodi praescriptam et porro exhibere necessum sit? eo Vos inviandos esse duxi, ut tabellarem hanc consignationem inomisse horsum exhibeatis fine eo, ut, ubi libri scholastici indigentiis patriae nostrae accommodati et literis Typographiae Universitatis hungaricae procusi lucem conspexe­rint, numerus eorum pro pauperibus totius ADioeceseos huius scholaribus requisitorum exinde elici, hocque praehabito alioquota excusorum librorum pars, pro gratuita inter pauperes scholares distributione, congrue abhinc sollicitari possit. Annotandum porro censui, singulas relationes scholares, huc intellectis etiam illis, quae tabellariter exhiberi solent (quarum aliquae adusque desiderantur), ino­misse pro termino praescripto, dioecesano huic Officio praestandas esse, usquedum de iisdem qualiter modificatis, quando item et quorsum exhibendis? via Oancellariae meae edocti fueritis. Strigonii die 25-a Januarii 1861. Concursus pro duabus Docentis stationibus, signanter in filiali possessione 'Loocz et Zsikava vacantibus et slavicae linguae notitiam requirentibus, in 7-am , Martii a. curr. praesentibus defigitur. Emolumenta prioris stationis efficit hortus 280 org. quadr. amplus; titulo in­stitutionis a singula prole scholari, quarum circiter 30. numerantur, unus Unus val. austr. porro % metr. pos. siliginis, item unum plaustrum ligni. Denique 7 metr. pos. siliginis et totidem hordei, quae Docenti qua praeoratori et aedituo obveniunt. Proventus posterius memoratae stationis consistunt in fructibus agri 300 org. quadr. horti item 283 org. aeque quadr.; porro in didactro a prolibus scholaribus in- circa 40 percipi solito, quarum singula % metr. pos. siliginis, unum ligni plaustrum et in aere parato 1 Unum val. austr. dependit. Praeoratori et aedituo 11% metr. pos. si­liginis accedunt. Proventus hos utrobique emolumenta pro munere Notarii obvenientia angent. Habitatio cubili, culina, camera et posteriore in loco etiam stabulo constat. Recursus debite instructi Canonico hon. VADiaeono et Parocho in S. Benedi­cto, Josepho Valentovicli inscribantur et ad praestitutum Concursus terminum ex­hibeantur. Strigonii die 26-a Januarii 1861. L ii d o v i c ii s Petrovics, Parochus Apajen,sis die 2 7-a curr. post suscepta moribundorum Sacramenta anno aetatis 45-o e typho cerebrali in Domino obiit. Penes commendationem animae ejus solitis piis suffragiis simul Concursum pro reddito sic vacante Beneficio Apajensi usque ultimam affuturi mensis Februarii diem duraturum hisce publico. Strigonii die 31-a Januarii 1861. benevolus Strigonii, typis E. Hor&k.

Next

/
Oldalképek
Tartalom