Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1851
salutis remedia, sacrum viaticum et extremam unctionem administrari faciet, et ut opportunam de temporalibus dispositionem faciant, admonebit, praeterea ecclesiae cui inserviunt, memoriam inculcabit, nec non ut ad rationem lisci Dioe- cesani, et deficientium ex statuto Dioecesano, item convertitarum habito ad facultates suas respectu, legent, adhortabitur. Imprimis vero omnia conamina eo impendat , ne famulae — oeconomae dotentur, aut plane haeredes universales scribantur, quia dignus est quidem operarius mercede, et magis adhuc fidelis servus condigna heri renumeratione, sed indignum est sacerdoti causam ponere, e qua frequentius recurrente totus status in suspicionem incontinentiae trahitur; liberum est Clero Hungáriáé desuis mortis causa disponere, sed abusus libertalis est, idmodi facultate in dedecus status uti. 14. Cumprimum aeger frater ex hac vita decesserit, Nos aut Vicarium Nostrum de morte certiores faciet, conditum Testamentum submittet, aut insinuabit tale non exislere, et substantiam per obsigillationem aliaque provida media securisabit, nec prius ultimam testantis voluntatem, quam expressam desuper facultatem obtinuerit, exequetur, quia est ordinarius quidem executor Testamentorum, et substantiarum caducarum manipulans, liberum tamen manet et testatori et Nobis executorem vel manipulantem alium designare. Conficiendo inventario intersint coexecutor, cognati, respective haeredes, persona magistratualis, adminus Notarius vel Juratus loci. 15. Extendat eo quoque omnem sollicitudinem suam, ut eonfratres sibi subordinati vasa corporum suorum, quae sunt viva Spiritus S. templa, ab omni immunditia et inquinamento carnis, ipsa quoque suspicione turpitudinis huius praeservent; quod dante Deo nonnisi tunc sperari potest obtinendum, si ad exigentiam SS. Canonum (signanter Cone. Trid. sess. 25 cap. 14. de reform.) adultas, — quadragenarias, — notam incontinentiae praecedentis (quales sunt lapsae personae, aut in arbitrario divortio viventes) non habentes personas curandae rei familiari adplicuerint, cellam suam extra casum necessitatis iisdem praeclusam tenuerint, nec conclave famulitii sexus sequioris promiscue adierint, conversationem declinabilem, et vel maxime curru eodem vectitationem, mensae suae adplicationem semel pro semper vitaverint. Eapropter VADiaconi vigilantia intensa, dilectione in fratrum totiusque status honorem infucata animati, orando, obsecrando, increpando initiis obstent, peccatum hoc sensu Cone. Trid. in clero intolerabile incessanter oppugnent, et usque ad mentis viriumque defatigationem agant, quo mulieres aedes parochiales incolentes, et adeuntes, communi fidelium voce pro devoto foemineo sexu habeantur. 16. Sacerdos, qui mundum reliquit, et Christum sequitur, non ita facile ab aratro respiceret, oblectamentis mundi deciperetur, si nunquam mitteret nuntium repagulis ab Ecclesia ideo Clero positis, ut incursibus saeculi nequam ereptus, facilius caelestia et quae suae vocationis sunt, cupiat et sequatur; — inter quae loco primo stat frenitens sacrament alis confessio. „0 fili (dicit Domitius) sensus et cogitatio cordis tui in malum prona sunt, et nisi „saepius recurras ad fontem gratiae et misericordiae, vix poteris esse immaculatus in via mea — vix poteris sine „macula mihi sacrificium ferre. — Tu scis hoc fili. Tu doces hoc oves tuas — tu ergo prior ipse observa, — confii- „tere frequenter \“ Ita cap. 24. Memorialis vitae Sacerdotis, quod in Congr. Distr. vernali semper per extensum praelegi faciat. Nullus sibi conscius peccati mortalis, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sacra- mentali confessione praesumat ad celebrandum accedere. Cone. Trid. sess. 13. cap. 6. de SS. Eucharistia. — Locum secundum occupat oratio, et signanter horarum canonicarum pia, et quotidiana recitatio. Concilium hater, o. generale omnes perinde sub peccato obligans enimeiavit: „qua die quis negligit hanc Ecclesiae orationem, pro eo non capit fructus suos possessi beneficii, sed in conscientia obstringitur eos in pias causas erogare.“ In eum sensum loquitur synodus Tyrnaviensis sub P. Pazmano 1629. asservata cap. 3. „Obtestamur autem omnes in sacris constitutos, ne ullo die breviarii pensum, adeo rigide a sacris canonibus praescriptum, intermittant, sed attente ac devote persolvant.“ Tertio loco poni debet vestis talaris, quae continuo deferenda est. „Oportet, sic declaravit Cone. Trid. (sess. „14. cap. 6. de reform.) „Clericos vestes proprio congruentes ordini semper referre, ut per decentiam habitus extrin- „seci, morum honestatem intrinsecam ostendant. Itaque apud quos inoleverit temeritas, ut vestes etiam publice de- „f erant laicales, si ab Episcopo per edictum publicum moniti non resipuerint, per suspensionem ac ordinibus et officio, „a proventibus beneficii coerceri debent.“ Idem inculcatur Sgn. Tgrn. 1629. cap. 2. „Clerici habitum clericalem decentem gerant, nec ad saecularem habitum accedentem induant.“ Huc refertur chorearum, theatrorum, spectaculorum, tabernarum aditus, tot sanctionibus canonicis, et praedecessorum encyclicis prohibitus; ne spiritus Christi oratione, et sacratissimis pastoralis muneris functionibus sat ardue collectus his vanitatibus, carni et sanguini oblectamenta ponentibus, per levitatem dissipetur. Nihil itaque VADiaconus intentatum relinquat, quo sibi subordinatis constitutionum harum observantiam exemplo amabilem et venerabilem reddat. Credat vero in hoc revehendo laxatae disciplinae opere se plurimum profecturum , si imprimis (ut jam dicta repetam) spiritum orationis, per quotidianam horarum canonicarum antenatis nostris tam charam, et sanctam recitationem, ut hanc omni opportunitate cum socio persolverint, sine fibro precum harum non sciverint e domo egredi, — resuscitare , revehere multa cum contentione studuerit. „Ibi inferiorum pietas languescit, ubi vita superiorum non splendescit.“ Synod. Ven. 1592. In te (Eppe-VADiacone) omnium oculi diriguntur, domus tua, conversatio tua, pietas tua, quasi in speculo constituta est publicae disciplinae magistra.“ S. Hieron. Quantum esset in coelis gaudium, quantum pro fidelibus solatium! sibi pastorem suum cum subsidiario ante vel post divina comprecantes observarent! „ Ubi duo vel tres sunt innomine meo, ego sum in medio eorum,“ dicit Dominus. Quo autem ad omnium horum observantiam omnes et singuli potentius impellantur, redeantque praevaricatores ad cor, defluente S. Quadragesimae tempore triduanam sacram recollectionem asservari faciet, et hac expleta in unam districtus ecclesiam quosvis sui districtus parochos colliget, ubi publice, praesente populo fideli sacram confessionem peragent et de manu VADiaconi sacram communionem accipient; prout haec fusius ordinatione Nostra, die Cinerum 1850. exponuntur. 17. Inferiores ecclesiarum ministros, uti ludimagistros, aedituos, campanatores contra impetitiones quorumvis defendet; quodsi e contra ministros ejusmodi in aliquo deliquisse adverterit, eos corrigere, si vero incorrigibiles deprehenderit, posteriores a servitio amovere, aut vero potestate altiore tollere omnimode studebit. 18. De vere et autumno Congregationem Districtualem sub suo praesidio, juxta normam a praedecessore Nostro die 18. Aug. 1840 praescriptam asservabit, ejusque protocollum ad Nos transponet. Non minus periodicas Relationes intendet suo tempore officio Nostro vel Vicariali exhibere et quidem: a) Mense Januario mixtorum matrimoniorum consignationem. #) Eodem mense numerum prolium illegitimarum priore anno progenitarum, c) Mense Februario consignationem anno priore factarum novarum piarum fundationum, d) Mense Majo relationem de Scholis, e) Mense Junio protocolla Congregationum vernalium. /') Usque Dominicam II. post pentecosten numerum fidelium qui ad communionem paschalem accesserunt, g) Cum fine mensium Junii et Decembris convertitarum et apostatarum seinestra- lem consignationem, h) Mense Augusto tabellas pro Schematismo conficiendo deservientes, i) Mense Novembri protocolla Congregationum autumnalium item oblata pro s. Sepulchro et Missionibus Americanis etc. etc. Oblata profundo auxiliari deficientium ADioecesis sacerdotum, k) Mense Decembri rationes ecclesiarum et piarum fundationum,