Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

§. 23. Ecclesiarum, quae patronatui fundorum publicorum: Religionis et Stu­diorum subsunt forenses causas C. R. fmanciales Procuratores acturi sunt. Ad effectum liunc Ordinarius via concernentis politici Dicasterii congruos passus faciet. §. 24. Absque altiori consensu de substantia peculii ecclesiastici nec abalienare quidpiam licet, nec illam onere gravare. Casus, in quibus pro similibus abalienationi­bus aut onerationibns consensus S. Sedis Apostolicae et Suae C. R. Apostolicae Ma- iestatis necessarius censebitur, per mutuam inter summas lias Potestates conventionem adhuc determinandi restant. Eousque fota semper praevie cum Patrono cointelligentia recurrendum est pro idgenus consensu ad Ordinariatum, Caput III. Normae in erigendis et administrandis piis fundationibus tenendae. §. 25. Gravissima muneris, peculii sacri Administratoribus incumbentis, pars refertur ad erectionem et administrationem piarum fundationum, per quas immobilia vel mobilia bona, uti: agri, vineae, prata, domus, capitalia, reditus etc., pro perpetuis temporibus curae Ecclesiae creduntur, et ab hac ea cum obligatione acceptantur, quod, quantum saltem humanitus fieri potest, curare velit: ut bona sibi resignata non solum in sua integritate conserventur, sed et eorum reditus ad fines, a piis fundatoribus prae­stitutos, et ab Ecclesia ratihabitos nunquam non conscientiose convertantur. §. 26. Fundationes in emolumentum Ecclesiarum, et beneficiorum parochialium, pro conservandis item sacris monumentis, Capellis, Crucibus, Statuis etc., demum pro fundandis devotionibus, aut Missis perpetuis factae, natura sua, sed et e diserta sacro­rum Canonum dispositione unice ad sphaeram potestatis ecclesiasticae pertinent; cuius etiam est intentionem piorum fundatorum non satis clare expressam, nec alia ratione eruendam, explicare, praeterea decernere, an et quibus sub conditionibus novae fun­dationes acceptari possint. E dictis suapte sequitur, quod omnis fundatio in praespeci- ficatos pios fines erigenda, Ordinariatui pro coordinatione, acceptatione et ratihabitione substerni, quodve dehinc cessare debeat ille influxus, quem potestas Civilis circa fun­dationes pias seu erigendas, seu acceptandas ab aliquo tempore exercuit. §. 27. Administratorum peculii sacri erit in casu erigendae piae fundationis cum concursu pii fundatoris aut eius haeredum litteras fundationales conficere, et in quadruplici exemplo Ordinariatui pro adprobatione substernere; e quibus sua forma ra- tihabitis unum exemplar retinebitur pro usu Archivi Dioecesani, alterum concernenti Locumtenentiali Sectioni transponetur, residua vero duo remittentur: quorum unum ad cistam Ecclesiae reponetur, alterum autem pio fundatori, aut huius haeredibus resi­gnabitur. Pro directione in litteris fundationalibus lingva utique vernacula adponendis deservire potest sequens formulái-: Infrascripti N. N. Ecclesiae N. Parochus — Administrator, et N. N. eiusdem Ecclesiae Syndicus damus pro memoria: quod N. N. in suo dto: . . . Testamento si­gnanter puncto: . . . sequentem mortis causa piam fundationem fecerit: (hic exscribi­tur ipsum punctum Testamenti). Postquam concernentes haeredes ad rationem huius piae fundationis nobis legatam taliter summam cum finis . . . resignavissent, nosque sum­mam hanc N. N. penes praescriptas cautelas erga legale 5% interusurium elocavisse­mus, atque extradatas per modo fatum debitorem Obligatoriales debito modo intabu- landas procuravissemus: hanc ipsam piam fundationem Ven. Ordinariatui pro gratiosa adprobatione medio praesentium reverenter substernimus. Sig. . . . (subscribit Parochus et Syndicus). Suapte intelligitur, quod antequam ad apponendas litteras fundationales, aut elocandas pecunias procederetur, subversantes nefors nonnullae difficultates praevie Or­dinariatui remonstrandae veniant; quodve Administratores peculii sacri pro fideli men­tis fundatorum implemento responsabiles sint. Porro pia legata aut oblata in commodum Ecclesiae facta, quibus secus nul­lum onus, i. e. obligatio adnexa est, distingvi debent a piis fundationibus, qui­bus semper aliqua obligatio e. g. celebrandorum Sacrorum, conservandae crucis, per­solvendae cuiuspiam devotionis (Litaniarum, Concionis etc.) correspondet; illa simpli­citer sumuntur in perceptum pro parte Ecclesiae, et non habent opus Ordinariatus ad-

Next

/
Oldalképek
Tartalom