Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

probatione, e contra piae fundationes hac semper indigent; obligationes enim perpetuae nonnisi cum annutu Ordinariatus constabiliri queunt, §. 28, Frequentissimae fundatio nes fieri solent pro sacris, Necessum igitur est uniformitatis gratia determinare, qualis scopo hoc summa Capitalis in pecu­nia aut aequivalenti offerri et assecurari debeat, ut ipsa fundatio ab Ordinariatu ac­ceptetur, qui item et in qua proportione e fructu fundationis ius participandi habeant; quin tamen determinatione hac liberalitati fundatorum limites poni intendantur, sed fit hoc unice ideo, ut sciatur, quali summa minus Capitale in forma perpetuae fundationis acceptari nequeat. Itaque pro sacro lecto defigimus summam 20., pro sacro cantato absque „Libera“ 50; cum „Libera“ 60 flrnorum m. a. — Census Capitalis pro sacro lecto fundati ex toto Celebranti cedet, nisi pius fundator maius 20. finis Ca­pitale deponendo, supernatantis ab uno fi, qui Celebranti obvenire debet, censualis quottae alios etiam e, g. Ecclesiam, pauperes, etc, participes reddi diserte disponeret. Census autem a Capitalibus sacrorum cantatorum currens, sequenti ratione erit adrepar- tiendus: Celebrans tollet duas tertias partes; residuae vero unius tertiae partis, duae quintae ludirectori, duae quintae Ecclesiae, demum restans adhuc una quinta aedi­tuo obtinget, §, 29, Fundationes hucadusque factae, quarum primativa dos nullam subivit di- minutionem porro ita permanent, quemadmodum tenoribus litterarum fundationalium ab Ordinariatu adprobatarum cautum est, §. 30. E contra vero quoad fundationes, quarum reditus, lapsu temporis in tantum imminuti sunt, ut non suppeditent eleeomosynam, missarum oneri admensura- tam, potest habere locum numeri earumdem missarum reductio, per Ordinarium vi­gore facultatis Apostolicae effectuanda. Priusquam tamen pro simili reductione recursus formetur, dispiciendum est: an e dispositione fundatoris non obligentur haeredes ad fundationis redintegrationem — vel an non essent proni ad id, etiam citra obligationem? Si enim per redintegrationem primitivae dotis, mens piorum fundatorum praesalvari potest, hoc ipsum fieri debet, sin minus: pro reductione recurrere integrum est. Quo in casu fata reducendae piae fundationis describi, primitiva dos et correspondens obligatio exponi, tum vero moder­nus fundationis status adumbrari, i, e. diserte praenotari debet: quantum nunc efficiat Capitale fundationale? qualem censum fundat? et num vertens in quaestione fundatio subiverit iam et quando reductionem? aut secus. In reductione dein sumendum venit pro basi stipendium, quod pro missis ma­nualibus actu offerri consvevit, non autem, quod pro fundatis missis nunc desideratur et currit. Porro nulla existente spe, ut fundatio aliquando ad suum originalem statum redeat, fit reductio pro perpetuo — secus saltem pro tempore, usqucdum nimirum fun­datio suo pristino statui reddita fuerit, (cfer. Benedict. XIV. de Synodo Dioecesana, Cap. ult.) §. 31. Praevigens dispositio, vi cuius accurata missarum fundatarum non secus et dierum, quibus illae persolvendae sunt consignatio, in Sacristia cuiuslibet conspectui patere debet, ceu talis, quae sacrorum Canonum Sanctionibus apprime respondet, quaeve in animis fidelium erga conscientiosum piarum fundationum implementum fiduciam ex­citat, porro in suo vigore eo addito perseverabit, quod semper praecedenti die Domini publice annunciari debeant missae fundatae, insequente septimana et in specie qui­bus diebus persolvendae, quo sic interessati illis intervenire possint, §. 32. In administration em peculii piarum fundationum, praeterquam quae in emolumenta Ecclesiae aut beneficii parochialis factae sunt, Patronis Ecclesiarum nul­lus influxus competit, cum nihil eorum de his fundationibus intersit — et ideo nec onus defensionis illarum Patronis medio suorum fiscalium — ast ipsis Administrato­ribus peculii sacri medio fiscalium dioecesanorum procurandae incumbet, §, 33. In quavis parochia adesse debet liber distinctus, i. e. Inventarium fundationum, in quo quoad quamvis fundationem praenotatum habeatur: nomen, co­gnomen, character fundatoris, in quonam fundatio consistat, an in aere parato, vel in fundis et realitatibus, puta: domo, agro, prato, vinea, aut mola etc? — summae fun- dationalis quantitas, elocatiouis et intabulationis adiuucta, status fundorum et realita- tum, onus fundationi adiectum, i, c. finis, ad quem illa facta est, fructus annuus et par­titio eius, ubi litterae obligatoriales fundationalesque asserventur, an sit accepta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom