Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1859

4 civilis exspiret, et inincassabilis evadat — erogationes non necessariae vitentur, quae autem fieri debent, omni cnm circumspectione fiant. §. 14. Pecuniae quae e sic dicta nolula, i. e. marsupio intrant, mox post cultum divinum coram Parocho numerentur, diario inscribantur, et securo interim lo­co reponantur, prima occasione cistae Ecclesiae in concursu Syndici inferendae. Pa- riformiter aliae quoque perceptiones indilate ad diarium inscribi debent. §. 15. De singulis perceptionibus et erogationibus — quae posteriores semper nonnisi erga quietantias fieri possunt, ordinatum Protocollum i. e. Diarium duci de­bet, et quidem distinctum sit diarium Ecclesiae, et piarum fundationum, — ita autem oportet illud comparatum esse, ut omni die concludi possit. §. 16. Administratores peculii Ecclesiae praeter ordinarias, quae quotannis recur­runt erogationes, in extraseriales necessitates absque praevie impetrando Ordinariatus indultu expendere possunt summam, quae de casu in casum 20 fi. v. a. non excedat — nisi forte patronus aut eius repraesentans, consultationi, in qua de huiusmodi erogatione deliberatum fuerat, interveniens, rem Ordinariatui pro decisione proponendam postularet. §. 1L Expensas extraordinarias, seu ut dici amat, non systhematisatas, quae summam 20 fi. v. a. praecedente §-o defixam excedunt, e reditibus peculii Ecclesiae resolvere solius Ordinarii est; ad quem administratio suum supplicem una cum expe­tita praevie Patroni, in quantum consultationi non intervenisset —- declaratione pro­movendum habebit. Obtentus indultus occasione revisionis Rationum exhibendus est in origine. §. 18. Hoc idem observandum venit dum de elocandis vel edicendis Capita­libus aut ineundis — utique non aliter quam via publicae licitationis — arendalibus Contractibus agitur; in casu priore indultus, in posteriore adprobatio ab Ordinariatu peti debet. §. 19. Administration nefas est Capitalia — sub onere refusionis — aliis in censum locare, nisi qui vel ad notorietatem sufficiente hypotheca provisi sunt, et se­cus de minori tantum summa elocanda sermo est, vel se tali securitate provisos esse fi- dedigno extractu libri fundualis remonstraverint; vigore legum civilium domus privatorum tunc sufficientem hypothecam praebere censentur, si capitalia iis inscripta dimidium reális valoris non excedant; agri vero, prata, generatim fundi immobiles tunc, si nondum ultra duas tertias reális valoris partes, onerati sint. §. 20. Obligatoriales a debitoribus extradandae debent esse iuxta praescripti­ones legis civilis concinnatae; scribuntur nimirum in charta signata, quae iuxta legis tymbri Tabellam II. summae elocatae conformata sit — si in securitatem Capitalis, specialis hypotheca inscribitur, et obligatoriales Libro Funduali inferuntur, possunt ti­tulo annui census nisi 5% stipulari — dein ut obligatoriales litterae plenam vim pro­bandi habeant, debent per debitorem aut propria manu scribi, aut per debitorem et duos testes propria manu subscribi. Praeter haec accurate designetur Ecclesia, cuius proprietatem Capitale mutuo datum constituit, et specialiter illa cautela inseratur: quod Capitale in censum locatum, si census post terminum solutionis intra medium annum depensus non fuerit, pro edicto considerandum, eiusque repersolutio via iuris exigenda sit. Indispensabiliter denique requiritur, ut omnes obligatoriales, prout et contractus arendales mox legali intabulatione, et quidem ad expensas ipsius debitoris aut aren- datoris provideantur. §. 21. Dum e re esse videtur, pecuniis Ecclesiae publicas status obligatoriales procurare, aut tales Cassis parsimonialibus elocare, praeviae cautelae emanent, unice debent tam obligatoriales publicae, quam libelli parsimoniales respectivae Ecclesiae inscribi. §. 22. Dum alicuius Ecclesiae i ura possessionaria processu mediante vindicari debent et defendi, concernens Administratio, relate ad Ecclesias Patrono provisas, ad hunc se de tempore convertet, et ut adductum in controversiam Ecclesiae ius medio sui Fiscalis defendendum disponere velit, eum interpellabit —- cum ceteroquin Patro­norum, qui ad casum insufficientiae fisci indigentiis Ecclesiarum suo patronatui obno­xiarum subvenire tenentur, plurimum interessé debeat, ne substantia per idmodi patro- natas Ecclesias possessa pessum eat. Ecclesiarum autem Patrono destitutarum causas forenses coram iure sicut adusque ita et imposterum agendas habebunt sic dicti Fi­scales Dioecesani -—■ ad expensas processuales in utroque casu, respectivis Ecclesiis, in * quantum id vires earum admittent, erga assignationem Ordinariatus concursuris. 7..-T-

Next

/
Oldalképek
Tartalom