Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

Nr. 3345. ^PUS , ÍGNI Mum. 45ft­s' Deo grains,odor eflecli, non pavebitis Sanctuarium Dei, Aram Altissimi subire, ne forte judicium Vobis manducetis et bibatis,atque inde mortem animae consciscatis,unde vitam referre debebatis. Nonne ideo aruit eor inultorum, quia obliti sunt comedere panem suum: ideo inter Vos multi infirmi et dormiunt multi, quia non dijudicant corpus Domini: ideo mensa Domini despecta est. quia qui serviebant Altari, pollutis corde et labiis et manibus immundis (raptantes Agnum immaculatum, ad iracundiam Dominum provocarunt, ut diceret: in sacrificiis vestris arguam vos. nec accipiam placabile quid de manu vestra. Accedere quidem indigne horrendum est judicium, sed non accedere ex falsa humilitate vel negligent ia, execrabilis culpa est. Accipite igitur frequenter, quod Vobis quotidie ad vitam prodest, sed sic vivite, ut quotidie mereamini accipere. Tunc enim fiet, ut Vobis mundo crucifixis et mundo Vobis crucifixo, mansionem apud Vos faciat Dominus, et vivatis non jam N os. vivat vero Christus in Vobis! Si Sanctum Sauciorum sancte tractaveritis, in arte artium quoque pro tradita Vobis potestate clavium sancte et fructuose \ ersabimiui. Non Vos latere potest. Dilectissimi in Christo Fratres et Filii! quanti periculi sil Dei vice sol vere et ligare, et seu sub omni cubito pulvillos consuere, "seu arundinem quassatam conterere. Itaque S. Ambrosium Vobis sumite imitandum, qui quotieseunque aliquis lapsus suos confitebatur, ita flebat compassione plenus, ut et poenitentem flere compelleret : videbatur enim sibi cum jacente jacere. Cavete autem omni diligentia, ne dc ullo Vestrum valeat, quod Benedictus XIV. admonuit: gravioris criminis reos esse omnes Confessarios, qui nulla tacti sollicitudine, poenitentes tantum audiunt, non interrogant, non monent, sed expleta criminum enumeratione absolutionis formulam illico pronunciant. Verum in id quoque curas V estras conferatis, ut creditas Vobis oves ad hanc probaticam piscinam, quae in sangvine agni dedicata nunquam stagnat immota, quam frequentissime adducatis- el pane, qui descendit de coelo, reficiatis, Quo enim frequentius coelestia pharmaca langvoribus earum adhibueritis, eo citius certiusve ex infirmitatibus suis ad currendam viam mandatorum Dei convalescent. Desinent profecto in populo vitia, quae fuerint frequentius ad judicium Dei vocata, et vulnera vino atque oleo divini Samaritani fota et alligata certo certius consanabuntur. At enimvero Vestris etiam hic exemplis opus est. Ad quos enim magis ad- tineat deplorandum in frequentandis poenitentiae et eucharistiae sacramentis teporem contrariis exemplis abrogare, quam ad quos dictum est: exemplum esto fidelium!? Et de parvulis, quos Dominus divino amore complexus est, tacere quomodo possumus? Nonne ideo illis regnum coelorum addixit, ut admoneret, quali sollicitudine curare nos oporteat, ne aeterna hac excidant haereditate ? Sed nec aliunde etiam melius mundi regenerandi negotium ordiemur, quam a for­mandis cereis et mollibus infantium cordibus, quae, quam voluerimus- formam recipient. Huc igitur per scholasticas el catecheticas institutiones omnes conatus, studia omnia principaliter conferenda sunt: ut adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedat ab ea, Neque mentibus tantum illorum sci­entiam salutis infundite, sed animos quoque ad pietatem et timorem Domini macti cis religionis operibus exercete. Potissimum vero in s. poenitentiae tribunali parvulos cum JESU amplexamini, et ad digne sumen­dum angelorum epulum ita aptate, ut formetur Christus in cordibus eorum; curando imprimis, ut ad primam Communionem, ea religione et devotionis ardore accedant, qui salutarem in omnem deinceps aetatem eorum exorat efficaciam. Igitur omnia Vos perfecisse arbitremini, si parvulos ad Christum adduxeritis, omnem vero diem in perditis numerate, qua nihil in hac vineae Dominicae portione excolenda laboraveritis. Denique monere Vos urgemur, ut omnem vitae publicae ac privatae morumque rationem ad amussim ss. Canonum, qui de vitae morumque honestate Clericorum praecipiunt, exigatis, atque cumprimis modestiam Vestram in gestu, habitu et incessu omnibus hominibus nolam faciatis. Quamquam enim vestis religiosa non faciat monachum, aut clericalis clericum, qui in animo laicusesl. facit certe secularis et vana secubarem ei mundanum. Quare saluberrima PP. Tridentinorum decreta. Sess. XIV. C. 6. in memoriam Vobis revocamus, atque si lieeesse est, non hortamur modo et obtestamur, sed in virtute sanctae et salutaris obedientiae districlim praecipimus quoque, ut vestes clericales suo quisque congruentes ordini cum ton­sura et ceteris omnibus clericatus insignibus nunquam non deferre curetis, e! per decentiam habitus quoque externi intrinsecam morum honestatem ostendatis: iu charitate subnectentes, nunquam nos passuros esse, ut ramus hic disciplinae ecclesiasticae, velut publica sanctimoniae sacerdotalis tessera et commonitorium advocationi sacrae conformiter vivendum cuiciinque et quomodocunqueadjustando vestimento postponatur el negligatur. Si sumus milites Christi, non sit momentum, quo alia in forma adpareamus! En, Dilectissimi in Christo Fratres et Filii! malorum hujus aetatis remedia, quae nisi omni, qua pares estis- sollicitudine et zelo langventi mundo adhibueritis, revertetur spiritus malus cum aliis septem nequioribus se et erunt novissima pejora prioribus, fietque ruina et tribulatio magna, qualis non fuit ah initio. Vana salus hominis, nisi Deus pugnaverit pro nobis. — Ecce bonorum omnium oculi in nos intenti sunt, — intenti sunt et malorum, illi quidem ut consolationem accipiant, isti vero observant nos, ut capiant in ser­mone, aut inveniant ita vitam nostram, aut comminiscantur quidpiam, unde blasphemare possint nomen Dei et nos calumniis opprimere: optime gnari, quia nullum ab aliis majus praejudicium, quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit. Positi sumus in ruinam et resurrectionem multorum. Levate igitur capita Vestra et faciem coeli dijudicate! Ile-

Next

/
Oldalképek
Tartalom