Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

'pl ét spicile regiones, quia albae sunt jam ad messem et ventilabrum in manu Domini est, ut permundet aream suam et congreget triticum in horreum suum, paleas autem comburat igni inexstingvibili! At Vos contra spem in spem erigimini! Fratres e! Filii charissimi! Confidite; quia qui vicit mundum, nobiscum est, nec deseret, nisi deseratur a nobis! — In Ipso enim vivimus, movemur et sumus el habemus vitam, inspiratio­nem et omnia. Si agni fueritis, de lupis sine negotio triumphabitis, in qua lucta pro tessera Vobis una no­biscum esto: Si quia non diligit Dominum nostrum JESUM CHRISTUM\ anathema sit. De celero,Fra­tres! semper solliciti pro Vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei; orate et Vos pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, ut manifestemus illud ita, ut oportet loqui. Sed orate instantias pro Rege Augusto, qui solutis vinculis, quibus libertas Ecclesiae arctabatur, apostolicae pietatis et fortitudinis urbi et orbi exhibuit documentum! Orale el pro iis, qui in sublimitate positi sunt, ut quaerentes primo regnum Dei et justitiam Ejus, conaminibus eorum reliqua adjici­antur nobis! — Domine JESU! benedic Congregationi nostrae! quia 1 ibi sine le placere non possumus* Strigonii, ex Confer entiis, Festo SS. Angelorum Custodum. Anno Domini Millesimo octingentesimo quinquagesimo. Joannes m. p. Avehi- Episcopus Strigoniejisis et Regni Primas. Franciscus m. p. Archi-Episcopus Colocensis. Eraericus m. P. Episcopus Segniensis. Georgius m. P. Episcopus Zagrabiensis. Rasilius m. p. Episcopus Graeco-Catholicus Magno-Varadinensis. Antonius m. P. Episcopus Jaurinensis, Josephus m. p. Episcopus Cassoviensis Stephanus m. P. Electus Episcopus Rosnaviensis. Michael m. P. Archi-Abhas S. Montis Pannoniae. Emencns m. p. Episcopus Nitriensis Gabriel m. p. Episcopus Crisiensis. Josephus m. p. Episcopus Epcrjesensis. Adalbert os m. P. Electus Archi-Episcopus Ag rien sis. Joannes m. P. Episcopus Weszprimiensis. Joscplius Georgius m. P. Episcopus Diakovarcnsis et Sgrmiensis. Ladislaus m. P. Electus Episcopus Scepusiensis. Michael FogarasyP. Episcopi Transilvaniensis Delegatus. \ Strigonii, Typis Jog. Beimel,

Next

/
Oldalképek
Tartalom