Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1850

ft 'r (t Repulsa scientia veritatis simul timor Domini, fides pietasque patrum ex animi* exutarmt. eoque jam religio cum moribus prolapsa, ut quod aetas parentum vitii et virtutis nominibus notabat, illud naturae juribus tribueretur. Nempe corrupto spiritu, omnis caro quoque corruperat viam suam. Hoc quidem et majores nostri questi sunt, hoc posteri querentur, eversos esse mores, regnare sclera et in deterius res humanas labi: ast in tam profundum abyssi vix unquam adhuc delapsum fuit mortalium genus! — l ndevero tanta in homine, angelis paulo minore, ruina, nisi ex neglectu imo positivo contemptu religionis ? Nonne ipsi vidistis et ingemuistis simul deseri templa, verbum Dei negligi. publica et privata religionis exercitia exolescere, pietatis domesticae officia exulare, praecepta Ecclesiae temere calcari, sacrum poenitentiae tribunal declinari, mensam Domini impie despici, et dum quidquid potius quam religio curae esset , in pejus omnia prolabi? Et quidem apud illos potissimum, qui dum seu toga sagoque praefulgent, seu ceteris culturae opi­nione praecellunt, quidquid agunt, agi posse persvadenf. — Sed, heu! nimis angimur, ne de Vestrum quo­que non paucis spiritus Domini questus sit: Qui alium doces, teipsum non doces, qui abominaris idola, sacri­legium facis. — Et haec est alia mundi prolapsi causa: sal terrae nimis valde infatuatum est. Non deerimus quidem partibus nostris, ut opportuna tantis malis remedia per Synodos, Exercitia spiritualia et Missiones adferamus; at Vestrum non minus erit mundari prius, tum mundare alios; sapientia instrui prius, tum instruere alios; lux heri, tum illuminare alios; appropingvare ad Deum. Ium adducere alios: sanctificari prius, tum sanctificare alios; nrdere prius, tum inflammare alios. Oportet utique semper mundos esse, qui portant vasa Domini, et sine crimine, qui altari deserviunt: ast in tanta religionis et morum strage eo magis oportet lucere opera nostra bona, ut qui ex adverso sunt, nihil habeant malum dicere de nobis, quod fori clericaris immunitas e vulgandis lapsibus haud jam sit repagulo futura. Cogitate igitur vias Vestras, et si qui a recto calle deflexistis, cum S. Augustino ad Dominum suspirate, ut intonet desuper voce grandi in in­teriorem aurem cordis Vestri, fialque lux in cordibus vestris-Sufficit unus homo zelo succensus lotum corri­gere populum, quia ignis cf zelus nunquam dicunt: sufficit. (Soliloquiur. 6. 33.j Accingimini itaque gladio verbi Dei. et galeam salutis apponite, certi quia non relinquet Deus haereditatem suam, neque patietur, ut, qui homicida fuit ab initio, imaginem et similitudinem Dei a facie hominis dete.rgat dummodo Vos quoque pro honi pastoris partibus gregibus Vestris pari die ac nocte sollicitudine advigilaveritis- Videte, qua contentione, quibus machinis et omnium nervorum intensione inimici crucis Christi causam averni egerint el usque prose­quantur. Numquid non vademus,—* non accingemus nos fortitudine apostolira, ut non nostras solum corporis vires et mentis facultates, possessiones el substantiam, sed sanitatem et vitam quoque pro Deo, Ecclesia, in Coelites pietate, fidelium salute ponamus? Sacerdos Dei, attestande S. Cypriano, Evangelium tenens et Christi praecepta custodiens occidi potest, vinci non potest. Unum restat, quod nisi quotidie Vobis serio curae fuerit, frustra in ceteris laborabitis: oratio, sine cujus praesidio, dicente S. Chrysostomo, impossibile cuna virture vitam agere. Qualis enim quisque, experientia teste^ in oratione est, talis in vita quoque esse dignoscitur. Una haec est importunitas et Deo semper et no­bis opportuna. Si namque exemplum dedistis, si verbum praedicastis, manet oratio; tria haec, major autem horum oratio; quia non quaeruntur animae neque inveniuntur sine Deo, qui si non loquatur ad aurem cor­dis interiorem, frustra aures externas monitis pervellimus. Quodsi vero dissipit oratio, si taedium pariunt Horae Canonicae, apposite causam reddit S. Bonaventura. cum ait: quanto frequentius quis orat, tanto fiet ei oratio delectabilior et efficacior. et quanto rarius , tanto insipidior et taediosior. I t vero recte et effica­citer oretis , vocem cum Ecclesia conjungite, et quod praecepit, horarum canonicarum pensum, quotidie attente, ferventer ac devote persolvite. Quis enim rectius oret, quam qui ore sponsat: Christi immaculatae, in unione illius divinae intentionis, qui ipse in terris laudes Deo persolvebat. ora\ erit? Quis efficacius* quam cum quo vocem et suffragia Ecclesia conjunxerit? — Nolite decipi, ut magis instantes pastorales curas obtendatis.— Quid enim »Sacerdoti, quem de coelo oportet spiritum attrahere, prius potiusve esse possit, quam esse virum ora­tionis? ()ratio est clavis coeli, ergo orandum, ut Vobis gregique Vestro illud peccatis et tepore clausum, reseret is. Quia porro Deus, teste »S- Bernardo, nihil voluitnos habere, quod per manus MARIAE non trans­iret, quaerite gratiam per matrem gratiae. Dei genitricem Mariam. — suspirate: monstra te esse Matrem! ut, cujus patrocinio octo, et quod excedit, seculis Regnum hoc Apostolién-Marianum tot inter adversas rerum vices ab interitu servatum est. ejus nunc quoque intercessione potenlissima adjuvetur, rupimus itaque el horiamur Vos,FratreS et Filii! impensius, ut haereditariam gentis hungarac in almam Dei Genitricem pie­tatem omni, quo valetis, meliore modo, ac potissimum Sodalitatum Marianarum instauratione repristinare connitamini; quia nisi taliter acturi, in veritate cantabitis cum Ecclesia: I itum, datum per virginem gentes redemtae plaudite! Illam etiam orationis speciem diligenter adhibete, quae Meditationis seu contemplationis nomine a Sanctis celebratur. Absque meditationis enim exercitio nullus, monente Gersonio. (Tract, de me­dii. eonsid. 7.) secluso miraculoDeispeciali, ad rectissimam religionis Christianae normam attingit. — Quapro­pter rogamus Vos, ut considerationi quoque quotidie aliquid temporis sequestretis. Quem in finem aureum opus, quod inscribitur: Memoriale vitae sacerdotalis, quotidiana manu versandum impensissime commendamus. Cujus ductu exardescet zelus, innovabitur animus,, quia pax mulla inquirent ibustfegein Domini. Orationis thymiamate

Next

/
Oldalképek
Tartalom