Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1857
Nr. 2583. XXabeo vobis communicandos recentius emanatos altiores Ordines, vigore quorum relate ad mili- tares personas, ubi novellaris matrimonialis lex ad earum matrimonia adplicanda venit, nova quaepiam disponuntur. Continent Ordines hi altiores puncta quatuor: Puncto primo nominantur jurisdictiones militares, quae jus habent militares, personas penes praehabitam auctoritatis ecclesiasticae militaris dispensationem in binis promulgationibus dispensandi. Praemisso eo, quod Jurisdictiones ecclesiasticae pro Hungária, quae in promulgationibus dispensant, sint: Superior Castrensis (pro loco sine residentiae et quantum ad casus repulsae ex parte Capellanorum Castrensium datae) primarius Capellanus domus Invalidorum Tirnavien- sis, item Capellanus militaris in Mezőhegyes, Capellanus Garnisonalis Comaromii, denique Capellanus Legionis pedestris Magno-Yaradini stationatae (hi dispensant militares personas, adeundem, sub- quo ipsi sunt, Generalatum spectantes extralocum tamen residentiae Superioris Castrensis degentes) Jusdispensationis in binis promulgationibus sequenter habent Jurisdictiones militares. a) Cuncti legionum (Regiment) et coliortum (Batallion) per se subsistentium, quales sunt cohortes venatorum, Praefecti, quantum ad personam suae legionis aut cohortis, earumque legitimas proles, in domo parentali adhuc existentes. b) Cuncti Sectionum Armorum Praefecti (^rU^eiv5íBfí;eiíung§-(^Dmmanbattten) quorum Sectiones proprium Sacerdotem Castrensem habent. His pariter ad sectionis suae personas duntaxat earumque legitimas, domi existentes proles jus hoc competit, c) Generales Praefecturae Provinciales (íaube^Odteval-EottUttűttb'O) iterum pro personis, ad jurisdictionem suam pertinentibus, quae superioribus duobus punctis adhuc non comprehenderentur. d) Suprema Praefectura, marina, et extra sedem ejus cunctis portuum Praefecti (jpafeiV Slblitivaf) quin etiam singularium vanium Praefecti, qui characterem stabalis officialis habent peraeque pro suae solummodo jurisdictionis personis. In extraordinariis casibus potest suprema marina Praefectura prout etiam Generalis Praefectura Provincialis, et si casus urgens foret, etiam sub a) et b) nominatae Praefecturae, in articulo mortis denique proxima quaevis militaris Praefectura (dPtíttdt'Goininanbo) in tertia quoque promulgatione dispensare. PIoc tamen in casu sponsi coram Sacerdote suo Castrensi, et si talem non haberent, coram Parocho loci, quantum fieri potest, in praesentia militaris auditori, in peremtoriis casibus autem in praesentia officialis saltem juratam fidem dare super eo, quod nullum secus matrimonio ab iis intento obstet impedimentum canonicum, aut legale. Si officialis militaris haberi non posset, adhibendus est officialis politicus. Puncto secundo disponitur, ut penes militares personas, sive ad militiam vagam, sive ad stabilem referantur, consensus in matrimonium, etiamsi alterutra pars acatholica esset, semper coram catholico Sacerdote declaretur. Puncto tertio enunciatur, quod jurisdictio, quae vigore §§. 20. 21. 45. codicis civilis matrimonialis jurisdictionibus politicis tribuitur, relate ad militares personas Generali Praefecturae Provinciali et respective Supremae Praefecturae marinae competat, Forum autem penes quod juxta §,23. ejusdem codicis civilis matrimonialis declaratio super morte occumbentis partis in effectum adnovas nuptias contrahendes solicitandum est, sit illud militare Judicium provinciale, intra cujus ambitum pars superstes domicilium habet. Punctum quartum, quod de judiciaria militarium personarum citatione agit, sola matrimonialia Judicia respicit, unde superfluum foret continentias ejus isthic explanaer. Serviant vobis ista pro statu notitiae et in occursuris casibus etiam pro conformi directione. Strigonii die 2-a Julii 1857, Nr. 3032. Opera et impensis Aloysii Soltész, Catechetae et Exhortatoris penes Caes. Reg, Gymnasium Posoniense prodivit novissime libellus precum, quem ipse specialiter quidem pro usu gymna- sialis juventutis germanico idiomate conscripsit, qui tamen ob varias, quas in se continet, communis devotionis species, quam Curati quoque cum sua juventute scholari opportune instituere possunt, atque ob totum suum in genere complexum Curato etiam Clero commendari meretur, etsi pro instructione tantum, relate ad qualiter instituendas cum scholari pube diversas communis devotionis species. Continet ille plura etiam lingva latina conscripta, quorum pariter opportune usus fieri potest. Perfero ad notitiam vestram editionem libelli hujus cum eo: quod si qui vestrum comparare sibi illum vellent, id tum apud ipsum auctorem, tum etiam medio Cancellariae meae ecclesiasticae facere possint. Strigonii die 16-a Julii 1857. Venerabili Clero Arelii-Dioccesis Nostrae Strigoniensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem!