Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1857
Sensu Rescripti a C. R. Locumtenentia Budensi ddto. 30-a praeteriti mensis Junii Nro. 16432, emanati, occasione praesuscipiendae mensibus Novembri et Decembri anni curr, populi Conscriptionis, quivis indigena masculini sexus, qui 14-um aetatis annum jam complevit, 20-mum attamen nondum superavit, necesse habebit, ut Extractum matriculae Baptisatorum, qui secus a tymbro immunis et per concernentes Curatos absque taxa extradandus erit, exhibeat. Impressa formularia proidmodi extractibus brevi ad vos transponentur. Quia vero labor iste, praesentim in po- pulorioribus Parochiis plus temporis requiret, usque finem autem Octobris omnem in casum terminari debet: eapropter tempestive vos ad eundem reflectere volui. Strigonii die 14-a Julii 1857. Nro. 2850. Stepischneg Jacobi, Canonici Lavantini opus „^B^attbÜUtCjen iiBev dMtgtOU Uttb Chefje" á 2 fi. (Tout), ÜD^e. venale, ex eo etiam commendani meretur, quod resultans lucrum fundo Seminarii puerorum localis addictum sit. Strigonii die 2-a Julii 1857. Nro. 2930. Josephum Nagy, Parochum Kilitensem, post suscepta moribundorum Sacramenta erepe- tito hemiplexiae ictu die 4-a Julii anni curr. Anno aetatis suae 68 pie in domino obiisse, vobis annuncio, animamque ejus piis suffragiis commendo. Strigonii die 9-a Julii 1857. Nr. 2888.