Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas
1858
Nr. 2303. Nr. 2315. oris, ita huius etiam editionis exemplaria ad quiri possunt in Typographia caesareo- regiae Universitatis Bndae. Pretium integri operis secundum species chartarum in 3, fl. — 3, fl. 30. xi\ et 4» fl. MC. Extractus autem in 40, xr. MC. est stabilitum. Strigonii die 3-a Junii 1858. Pro statione Docentis una Cantoris in Pann, Filiali Nagy-Czéthényensi, labii hungarici, concursus in 8-am affuturi mensis Julii defigitur, usque quem terminum recursus debite instructi V.A.Diacono Districtuali Joanni Druzsbovics, cui inscribendi quoque sunt, exhiberi debent. Emolumenta stationis huius consistunt: in 20. iugeris agrorum classis 2-ae duobus vero iugeris agrorum classis 1-ae, quae postrema e munificentia localis Parochi tenet; terras has suis expensis Docens cultivare debet. Percipit porro 80. fl. MC. a Compossessoratu; didactri titulo incirca 20. fi. MC., stolae vero et fundationum titulo incirca 25. fl. MC., e cassa Ecclesiae 4. flnos MConv. Quodipsum ad notitiam Docentum et subdocentum perferatis. Strigonii die 4-a Junii 1858. In nonnullis partibus Regni, nominatim in Comitatibus: Szaladiensi, Sárosiensi, Bacsiensi et Liptoviensi, imo etiam in ipsa metropoli, urbe videlicet Buda-Pestiensi detecta sunt recenter vestigia novae cuiuspiam sectae sub nomine „Imitatorum Christi“, quae ex extraneis oris, signanter ex Helvetia ad Patriam nostram transplantata, asseclas suos tam inter Catholicos, quam Acatholicos in classe cumprimis opificum et ruricolarum numerat, suaque placita ut plurimum ex Anabaptismo, et Quäkerismo consarcinata habet. Cetera inter Sectarii hi, repudiata Traditione, pro unico et exclusivo fonte suorum religiosorum obtutuum, principiorum et dogmatum adstruunt sacram Scripturam N. et V. Testamenti; cuius effata in sensu, quantum saltem fieri potest, litterali sumunt, — doctrinam de Baptismo parvulorum pro damnabili reputant, praeter Baptismum utique adultorum et Eucharistiam, quae eis memoriale nonnisi est, quam- ve convivium charitatis vocant, cetera omnia Sacramenta reficiunt, — matrimonia apud eos civiles solum contractus sunt. — Templa et cultum divinum externum respuunt, •— Sanctos quidem credunt, non tamen illos peculiari veneratione dignos existimant, cum et ipsi sibi Sanctitatem arrogent, — iuramentum et servitia militaria aspernantur, — maiorem industriam et laboriositatem, culturam item Litterarum refugiunt, — reliquas omnes Confessiones Christianas alto supercilio despiciunt, seque unice esse in possessione veritatis Christianae, firmiter praetendunt, — Pientismum et ascetismum affectant, — differentiam Status et conditionis negant, perfectamque omnium aequalitatem propugnant, viris nihilominus prae mulieribus notabilem proedriam tribuunt, — ex illis magis qualificati munere Docentum fungantur, ad quos pertinet in Conventiculis, quae septi- manatim ter asservant, sacram Scripturam exponere, praeorare, et in genere negotia totius coetus dirigere, veniuntque sub nomine „Seniorum“. — Erroneis suis placitis pertinacissime adhaerent, et pro illis quasvis persecutiones susti nere parati sunt. Secta haec, velut Ecclesiae et Statui perniciosa, edicto caes. reg. Cultus Ministerii ddto 26-ae Martii anni curr. severe prohibita habetur, et qui illi expost adhaerere praesumerent, ceu turbatores Religionis in sensu codicis poenalis tractandi disponuntur. Quia vero e correspondentiis, quae apud aliquos illorum deprehensae sunt, eveniret: Fanaticos istos nullis artibus, nullis conatibus parcere, ut proselytos quaquaversum nanciscantur: pastoralem sollicitudinem Vestram provocandam, et Vobis maiorem in modum commendandum censui: ut vigiletis assidue super creditis curae Vestrae fidelibus, liosve sedula veritatum, praeviis erroribus oppositarum, expositione contra quaevis illicia et seductiones de tempore praemuniatis; non absimiliter ad partes officii Vestri pertinebit: similes fanaticos, si tales alicubi observaretis, mox Jurisdictioni civili pro ponenda medela denunciare. Strigonii die 5-a Junii 1858. benevolus \ Strigonii, typis E. Horak.