Circulares 1850-1864, Joannes bapt. Scitovszky de Nagykér, Archi-episcopus Strigoniensis, Regni Hungariae Primas

1857

Sacra Exercitia summa cum mentis consolatione, nec minori animarum lucro prioribus annis á nobis frequentata, sed tertium in annum jam gravissimis impedimentis intercepta, largiente Do­mino, hoc anno resumere constitui, ita, ut die 24-a venturi augusti Strigonii sub directione P. Alberti Juriga, noti et accepti vobis oratoris initium sumant, die vero 28-a finem accipiant. Fir­ma milii spes est consilium istud, omnibus vobis gratissimum et pro ratione adjunctorum a pluri­bus in effectum deducendum esse. Quibus itaque animus est in hac sacra solitudine cum Domino conversandi voluntatem suam usque finem mensis Julii, ad summum usque 15-am augusti horsum significent; experientia vos docere potuit, quod sine praevia insinuatione venientes et sibi et illis, qui provisioni intendunt, plurimas molestias consciscant. Interea etiam annos aeternos in mente habeamus! et per vices suspiriis adminus nos prae­paremus ad grande salutis propriae opus. Loquere Domine, quia audit servus tuus! Strigonii die 12-a Junii 1857. Nr. 2546. In sequelam directae ad me eatenus a Loco altiori officiosae provocationis revocare vobis de­beo in memoriam illos C. R. Ministerii Internorum Ordines, ope Circularium mearum ddto 5-ae Januarii a. 1852. Nr. 33. ad vestram notitiam perlatos, tenore quorum disponitur: vicinarum hae- reditariarum Ditionum subditos non aliter posse ad matrimonium in Hungária admitti, quamsi do­mesticae suae Jurisdictionis politicum in Matrimonium consensum, aut vero super eo testimonium: quod idmodi consensu non egeant, exhibuerint, dimissione e gremio respectivae Communitatis necessaria haud existente. Strigonii die 12-a Junii 1857. Nr. 2552. Ad facilitandam negotiorum in Cancellaria mea pertractationem reiterare cogor, quod jam alias, signanter sub 24-a Julii a. 1851. Nr. 2058. vobis injunxeram: ut videlicet in relationi­bus, et generatim in vestris correspondentiis, quas horsum dirigitis, quotiescunque ad aliquas or­dinationes, inviationes vel alias expeditiones abhinc editas provocare debetis, semper sicut datum diei, mensis et anni, objectum item breviter designatum, ita et praefer e uter numerum sub quo expeditio facta fuit, indicare noveritis. Strigonii die 12-a Junii 1857. Nr. 2540. Publica piorum oblatorum collectione, quam Eppus Transylvaniensis pro aedificanda Akosfalvae (in Circulo Maros-Vásárhely ensi) Ecclesia per Dioecesim suam instituit, a parte Ex­celsi C. R. Ministerii etiam intra ambitum Hungáriáé admissa existente: pio hoc scopo apud nos quoque charitativa oblata colliguntur, ad que augenda ut vos quoque cliarissimi obulis vestris concurrere velitis, charitatem vestram praesentibus provoco, colligendum taliter aes medio Distri- ctualium VADiaconorum ad Cancellariam meam dioecesanam promovendum erit. Strigonii die 12-a Junii 1857. ^Nr^2560^ Aloysius Soltész, Cathecheta C. R. Gymnasii Posoniensis, edidit preces Ecclesiae, quae in Processionibus recitari solent, fingva tum latina, tum germanica; opus hoc ludirectoribus et juven­tuti Gymnasiorum bonum usum praestare potest. Qui habere voluerit, sex cruciferis CM. ab ipso auctore sibi submitti disponat. Strigonii die 13-ia Junii 1857. Nr. 2359. Joannem Eleem. Szabó, Archi-Dioecesis nostrae presbyterum, longa annorum serie penes Universitatem Pestanam Sacrae Scripturae V. T. Professorem, ante paucos menses in Canonicum L. R. Magno-Varadinensem clementer resolutum -— et aliquot ante dies solum per procuratorem installatum, die 27-a mensis curr. Maji in Gödöllő apud cognatos, aetatis 57-o — item Augustum Wagner, ad Institutum emeritorum Parochorum pertinentem presbyterum, die 11-a curr. mensis Junii aetatis suae anno 44. Viennae — post pie suscepta moribundorum Sacramenta in Domino obiisse, fine solitorum suffragiorum vobis annuncio. Strigonii die 19-a Junii 1857, Benevolus Venerabili Clero Arelii-Dioecesis Nostrae Strig oni ensis Salutem in Domino et paternam Benedictionem! Strigonii, typis Egydii Ilorak,

Next

/
Oldalképek
Tartalom