Ordines Circulares ad Honorabilem Clerum almae Dioecesis Csanádiensis de anno 1930.

VI.

29 iactare victorias et santorum gesta efferre satis est; séd in hoc instandum ut eodem nunc Hungari religionis ardore, quo ve- teres flagrarunt, eniteant, et, in tanta illecebrarum errorumque colluvie, veterum innocentiam fidemque aemulentur. Ad hunc christianae vitae usum S. Emericus iuvenes praesertim invitat, virtutum om­nium splendore eisdem praeeundo. Nec sine providentis Dei consilio evenit ut e sanctis parentibus sanctus filius oriretur; quod enim de christiana liberorum insti- tutione Nos nuper ediximus, hoc in cas- tissimo isto iuvente velut in speculo cer- nimus; ad parentum scilicet exempla plerumque filiorum animos conformari. Atque utinam S. Stephani regis piaeque eius uxoris imagines ante oculos versentur omnibus quibus alendae educandaeque | christianae prolis curam ac dignitatem j Deus tradidit! Utinam parentes omnes in j id incumbant ut liberos vei ab infantia i verae fidei lacte alant et quidquid ne- fastum et christianae puritati obnoxium i est, ab eorum animis arceant! Quoniam verő christiana liberorum educatio, úti patet, cum familiae christianae conser- vatione arcte connectitur, omnino conan- dum est ut matrimonii vincula, quod divinus Redemptor ad Sacramenti digni­tatem evexit, sancte ab omnibus inviola- teque serventur. Id enim maximé inter paganos et christianos mores discriminis j intercedit, quod per illos carnis sensuum- que habenae laxantur, per hős sancta sancte tractantur; per illos voluptati pri­mus locus datur, per hős evangelica lex cupiditatibus imponitur. Discant coniuges christiani domesticae vitae sacrarium ve­red, quod ob humanam inconstantiam vei miseras illecebras destruere aut profanare non modo divina lege vetantur, séd etiam liberorum amore patriaeque caritate prohibentur. Quomodo enim recte edu- care prolem vei earn ad virtutem hortari poterunt ii parentes, qui sancta Dei prae- cepta magnó cum filiorum detrimento violant, temere quod Deus coniunxit se­parates? A sancto Emerico denique ab eiusque parente, S. Stephano, qui tam feliciter Hungarici regni initia aus- picatus est, discant omnes qui civilem vitám regunt vei agunt tűm demum hu­manam societatem florere, si Evangelii praeceptis cives obediant. Itaque perne- cesse est ut lex Christi non modo priva­tam singulorum vitám imbuat, verum etiam ut publicos mores moderetur ac pervadat; constat enim: nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum eos la- borare qui aedificant eam; itemque, cum miseros, história teste, faciat populos peccatum, religionem rectosque mores tutissimum esse nationum praesidium ac firmamentum. Alacri igitur fidentique animo saecularia haec sollemnia peragite, dilecte Fili Noster ac venerabiles fratres, ex quibus tanta salutarium fructuum copia iure exspectatur. Nos verő, cum sollem- niora ista festa praesentes quodammodo participare velimus, Legatum Nostrum Pontificium istuc mittemus qui, nomine et auctoritate Nostra, festis ac caere- moniis praesideat. Interea, necessaria auxilia a Deo vobis precantes ut optatos exitus rés habeat, Apostolicam Benedic- tionem vobis, dilecte Fili ac venerabiles fratres, universoque clero ac populo unicuique vestrum concredito peramanter in Domino impertimur. Dátum Romáé apud Sanctum Petrum, die II. mensis lunii a. MDCCCCXXX. Pontificatus Nostri nono. PRJS PP. XI. * Ez év augusztus 18-án van századik évfordulója Istenben boldogult I. Ferenc József apostoli királyunk születésének. Ez évforduló mellett némán elmenni nem szabad. Ha visszaemlékezünk arra a páratlan kötelességteljesitésre és önfel­áldozó munkakedvre, mellyel boldogult királyunk késő aggkoráig példát szolgál­tatott minden alattvalójának s főleg a közélet minden emberének, s ha azon­felül ráeszmélünk, mily szédítő haladást tett meg hazánk az Ó hosszú uralko­dása alatt, — melynek méreteit csak jelenlegi megaláztatásunkban tudjuk meg­ítélni — akkor meg kell vallanunk, hogy az 0 születése áldást jelentett Magyarországra s egész népére nézve. Ez érzelmek hatása alatt hálaadó kegye­lettel fogunk leborulni a nemzetek és történelem fölött uralkodó isteni Gond­viselés előtt s buzgó szívvel imádkozni, hogy a nagy erények, melyek az elköl­tözött uralkodót díszítették, hazánk sor­sának intézésében újból érvényesüljenek. Ezért elrendelem, hogy az évforduló 2121. sz. B- e. I. Ferenc József király születésének századik évfordulóján hálaadó sz. mise.

Next

/
Oldalképek
Tartalom