Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909
I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele
- 19 — Oratio de vitandis pontificiorum illicitis sacris. Si ipsa authoritas verbi divini, hoc exulcerato seculo, tantam in hominum animis obtineret fidem ; quantam ex voto authoris Dei deberet, non esset hodie anxie laborandum, quin gravissima illa admonitio Eliae profaetae, qua in abberrationem et tergiversationen populi Israelitici invehitur, suos aculeos in imis sensibus Deum perverso zelo colentium, relinqueret. Adeo enim vehementer incandescit cum inquit: Usquequo claudicatis in duas cogitationes? Si Dominus est Deus, sequimini eum. Sin autem Baal, sequimini ilium. I. Reg. 18. Ut mentem uniuscuiusque inflammet ad verum Deum syncere colendum, deterreat vero a praepostero idolorum cultu ; cum bipartitum honorem inter Deum et idola, vocat claudicationem humanarum cogitationum hoc est figmentum elumbe et curiosum hypocriticae perversitatis. Sed si probe intueamur, adeo eviluit comminationum divinarum authoritas, ut plus valeat iam apud mortales ambitio popularis aurae, et venter, quam sacro sanctissima prohibitio. Ex Iiis duobus fontibus profluxit, quicquid superstitionis, quicquid sceleratissimae impietatis, in animis et factis hominum ab initio restituti evangelii, ad hunc usque diem risitur. Superioris siquidem subsellii ut modico duntaxat sensu pietatis praeditis postquam vel levis honoris materies, vcl brevis et fugitivae existimationis improba merces, afflare caeperit videmus everso ordine, in palpabiles Aegypti tenebras praecipitos ruere, videmus et quidem cum dolore, eos mille idolorum idololatriaeque portentis, abiurata salutis doctrina, album quasi calculum adiicere. Plebeos vero, improba temeritate, adversus imperia Dei, exultare, ea contemnere et prorsus omittere, earum rerum quas acerrime prohibent, licentiam quotieslibet sibi per fas et nefas ventris . . . usurpare, plus satis experimur. Cum enim vident inter tales angustias positi, quales tuere fideles circumstantiare, Christus ipse praenunciavit, si quis volet me sequi, tollat crucem suam et abneget se ipsum; inter tales inquam angustias positi, cum subodorantur si nec tranquülitatem suam tueri, nec fruitionem temporalium bonorum possidere, nec cum iis, quibus cum vivunt, retenere posse se concordiam prospiciunt; nisi idololatriae eorum simulandó indulgeant, tanta hac difficultate obsessi et impliciti, magis quid sibi expediat, quamquid Deo placeat : magis quomodo homines habeant propitios, quam quo Deo satisfaciant, cogitant. Unde fit, ut cum a talibibus ruinosis initiis suam ruinam auspicantur, velis retrorsum datis, in idem naufragium eos recurrere necesse est, ex quo maxima cum difficultate enatarant. Et quoniam tales castrorum Christianorum desertores, duum generum esse constat : alteros nempe spontaneos, qui lasciviente quadam audacia carnis, iis se legibus solvunt, quibus eos Deus alligavit, ac quod ille astrinxit, relaxant: alteros vero coactos (si ulla coactio voluntatis in re tarn sacra fieri potest) qui dum ab integra puraque legis divinae observatione pericula sibi imminere conspiciumt, eorum metu per2*