Református teológiai akadémia és gimnázium, Pápa, 1909

I. Kocsi Csergő Bálint rektori beszédei. Közli Thury Etele

— 20 — plexi et consternati circumspectant, deflexas a verbo Dei oculis, quomodo incolumi suae salutis rerumque suarum statu hominum gratiam retinere pos­sint, diligenter caventer ne ullam unquam dent christiani pectoris signifi­cationem, sed secreta ab omni arbitrio hominum conscientia contenti esse possint. Ac de primis nihil impraesentiarum dicam, ut quos sciam divinitus ad malum ordinatos, manet enim illud, quod ingeminat Apostolus l.Thess. 2:11. Propterea quod amoreni veritatis non receperunt ut salvi fierent: igitur mísit ' Deus efficaciam erroris, ut credant mendacio, ut damnentur omnes qui non crediderunt veritati, sed aequieverunt in iniustitia : sed solummodo de postremis, quorum lapsus ut frequentior, ita nobis et loci et temporis con­svetudine, notior et vicinior. Dicam igitur qua fieri potest brevitate, hominem christianum, nullis carceribus, nullis equuleis, nullis fidiculis, nullis mertis generibus nedum amissione temporalium eo adigi et posse et debere, ut suam stationem deserat, ac in castra idololatrarum deficiat, ut inibi omnis generis idolomonias, etsi non corde, vel saltern nutu, vultu, totiusque corporis gestu approbet. A vobis igitur Auditores Spectatissimi mirum in modum contendo, ut nie benigne exaudiatis. Ac inprimis si rationem nostram in consilium non adhibebimus, sed in solidum pendebimus a Dei Providentia, non erit obscurum, num quid cum iactura bonorum, cum molestia, cum vitae periculo debeamus Deo parere? num incurrere in hominum offensionem? quo illius voluntati obse­quamur, quin potius contenti eius mandato, sequemur prompto animo ac sine haesitatione, tanquam certum iter quod ostendet, exitum illi commen­dantes. Hoe vero ne ulla unquam superstitio animos hominum irrepat, nonne ab ipso Christo inculcari videmus ? Intuemur enim id quod discipulis suis omnibus proponit Christus, dum primo eos scholae suae tyrocinio initiat. Nam ubi a sui ipsorum abnegatione crucisque tolerantia auspicari eos docuit : simul et hoc subiicit. Qui me et meos sermones erubuerit coram hominibus hunc filius hominis erubescet in sua maiestate cum venerit, et patris et sanctorum angelorum. Si hoc ergo nobis a Christo domino, cum in eius familiam ascribimur, edici meminerimus, si hoc perpetuum esse edictum in omnem vitam iis promulgatum, qui in eius regno censeri volent, agnoscimus, num earn doctrinam quam vera cordis pietate amplexi sumus, externa quoque professione non declarabimus ? Absit. Quanta enim fuerit improbitas, eum nolle inter homines confiteri, a quo se coram angelis ^gnosci velint, et quam sibi in coelo constare verita­tem velint; earn in terris abnegare, cum praesertim vera pietas veram confes­sionem pariat. Non enim vanum debet haberi id quod ait Paulus :• Quemad­modum corde creditur ad iustitiam : ita ore fit confessio ad salutem (Rom. 10:10. Quidquod suos ad confessionen vacat Dominus: quam qui detrac­tant, alium sibi magistrum quaerant oportet ; quando ab eo ferri cum sua simulatione non possunt. Sed num in negotio religionis cum Deo perverse

Next

/
Oldalképek
Tartalom