Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 8. (Pápa, 2005)
A közölt forrásokról
98 sub signo a ad comitatus regni clementer emanata fuissent, quatenus nimirum ad mentem articuli 30. novissimae diaetae sub glorioso Maiestatis Vestrae Sacratissimae regimine conclusae statuti et ad priores etiam regias explanationes ac resolutiones semet provocantis ministri Acatholici extra loca articularia et denominata suas functiones peragere et aliorsum etiam eo fine excurrere non audeant, huiusmodi vero benigna mandata in comitatibus obsequenter publicata extitissent, tunc faventibus superis tantum efficatiae sortitae sunt, ut plurimis in locis cum templorum et parochiarum resignatione exercitium etiam utriusque confessionis absque omni tumultu et violentatione, seu ad privatum duntaxat dominorum terrestrium jure suo articulariter etiam salvo utentium, seu etiam magistratus comitatensis praemonitionem feliciter sublatum esse dignosceretur. Contigit nihilominus, quod nonnulli pernicialioris660 animi utriusque confessionis seorsive sequaces semet benignis Maiestatis Vestrae dispositionibus et regiis explanationibus neutiquam conformare, verum easdem in diversum sensum et favorem suum detorquere praesumpsissent, quorum temerario ausu et exemplo jam perprius obedientiores vacillare, imo et recalcitrare coeperunt, dum complures ad ea, unde prius benevole exierunt, loca reverti et exercitium reassumere tentarunt. Hinc ad reprimendos renitentium et reluctantium ausus, alios vero in obedientia confirmandos assistentia magistratus comitatensis necessario imploranda videbatur. Et dum domini etiam terrestres zellantiores Catholici ex oppidis et villis suis virtute clausulae articularis Salvo jure dominorum terrestrium et huius per gloriosae memoriae imperatorem et regem Leopoldum in benigna sua resolutione factae explanationis ministros Acatholicos amovere cupientes facto specialiter ad Maiestatem Vestram Sacratissimam novo recursu, et quidem episcopus Wesprémiensis comes a Volkra respectu episcopalis oppidi Wesprém, item comites Josephus senior et Franciscus junior Esterházy respectu eorundem oppidi Papa, demum alter Josephus junior pariter Esterházy respectu oppidorum suorum Léva et Bátth specialia etiam et legalia in articulo 30. novissimae diaetae mandata obtinuerunt, quibus mediantibus praedicantes extra loca articularia suas functiones exercentes, ac etiam ex iis, quae antiqua confinia fuerant, et titulo confiniariorum liberum iis exercitium admittebatur, cessantibus jam confiniis amovere intendebant, prout ex oppido Wesprémiensi, quod antecedenter celebre confinium extitit, sed jam a longo tempore tale esse desiit, diu quidem refragantibus incolis ac etiam ad Maiestatem Vestram recurrentibus, attamen vigore explanationum Leopoldinarum iisdem Maiestate Vestra clementer inhaerente et resolvente non solum praedicantes inde feliciter amoti, verum etiam oratorium eorundem et scholae absque ulteriori strepitu per dominum terrestrem, episcopum quippe Wesprémiensem legaliter occupatae 666 666 A szövegben hibásan pemicarioris.