Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 8. (Pápa, 2005)

A közölt forrásokról

99 sunt, et etiamnum justo titulo possidentur, contumaces autem et durioris cervicis Levenses, Bátthienses et Thot-Vezekénienses, necnon Papenses ad Maiestatem Vestram Sacratissimam demisse recurrentes, et quidem Primo: Modofati Levenses ... [...] Opinio [...] Tandem quarto: De Papensibus. Siquidem ex fideli comitatus Wesprémiensis informatione sub F. acclusa liquidissime appareat, eosdem Papenses praetensum jus terrestre et cum comitibus Josepho seniore et Francisco juniore Esterházy con-dominale nusquam habuisse, nec comprobare potuisse, ac nihilominus in privata quidem domo, publicum tamen et omnibus commune exercitium contra inhibitionem etiam magistratus comitatensis continuant. Respectu vero obserati templi et scholarum, ac vendicati pro se publici exercitii, tametsi idem anno adhuc praeterito inhibitum fuisset, ipsi vero ad Maiestatem Vestram Sacratissimam humillime recurrentes suas rationes et argumenta, non alia, quam, quae Levensibus et omnibus Accatholicis (!) communia proposuissent, ea tamen per explanationes regias et articulum 30. novissimae diaetae Salvum jus dominorum terrestrium stabilientem eotum etiam refutata fuissent, et nonnisi intuitu praetensi con-dominalis juris privatum exercitium usque uberiorem informationem comitatus conditionate indultum fuisset, a quo etiam per contrariam dicti comitatus informationem ipso facto exciderunt. Ob hoc praedeclaratis ex rationibus a praecitato articulo 30. novissimae diaetae priores et ante hanc diaetam factas explanationes regias confirmante ac negotium religionis juxta illas moderandum statuente desumptis, praeterea ab exemplis etiam per pientissimum olim imperatorem et regem Leopoldum factas667 salutares et benignas explanatorias resolutiones cum Fiilekiensibus, Carponensibus, Tokajensibus ac aliis, imo jam sub glorioso Maiestatis Vestrae Sacratissimae regimine cum Wesprémiensibus tanquam amplius neutiquam confiniariis in effectum deductas esse demonstrantibus, siquidem in similibus simile judicium esset, tum praefati Levenses, tum etiam Papenses tenore articuli 30. ad regias explanationes se referentis publico exercitio et praesertim scholis omnino privandos, ministros vero eorundem, nisi privatam /:absque omni occulto etiam exercitio aut quibusvis functionibus peragendis et sub gravi animadversione inhibendis:/ vitam ducere velint, ad loca pure articularia remittendos esse, Bátthienses vero et Tóthvezekénienses ac Endredienses, velut 667 A szövegben helyette értelemzavaróan eiusdemque.

Next

/
Oldalképek
Tartalom