Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 8. (Pápa, 2005)

A közölt forrásokról

81 comitatus huius comes, qui alias partes et inclytum conventum de et super negotio isthoc sufficienter audire et de statu eiusdem exacte inquirere debuisset, nescitur, quibus ex respectibus, credi tamen par est et ex mero religionis odio in ipso statim praelibatorum dominorum statuum et ordinum conventu et consessu,616 antequam praeallegatum gratiosum excelsae huius cancellariae decretum cum accessoriis perhibitum fuisset, praehabita certa quadam declamatione caussam et partes saepe fatorum dominorum comitum adsumpsisset et potenter defendisset, ipsisque merum et plenum educilli, gladii, patronatus ac fori et platearum (quae alias juris publici et communis essent) ita, ut si nobilis quempiam in foro vel in platea verberaret, eundem iidem domini comites per satrapas suos apprehendi et ad arcem ad vincula et carceres deduci curare possent, concomitanterque nos nobiles praeter solam communem auram extra curias et domos inscriptionales nostras nullam prorsus jurisdictionem et activitatem haberemus, pro privato arbitrio suo ult­ra617 admisisset, sed et perlecto tandem ad instantiam nostram praeallegato excelsae huius cancellariae decreto, pro cuius nimirum effectuatione instabamus, benefatus dominus comes Josephus Eszterházy prioris benigni mandati regii per dominos comites callide extorti618 tenori et continentiis inhaerere cupiens coram praeattacto dominorum619 statuum et ordinum conventu non sine fidedignitatis huius cancellariae laesione in quaestionem sumpsisset, an nimirum excelsa haec cancellaria mandatum illud620 regium minutare,621 et executionem eius inhibere aut impedire622 623 possit? sicque62S sepositionem gratiosi excelsae huius cancellariae decreti, et executionem prioris mandati regii, concomitanterque, ut nos propterea, quod in supplementum eiusdem mandati claves oratorii nostri non restituerimus, ac extra illud, uti supra tactum est, religionis nostrae exercitium introduxissemus et instituissemus, puniamur, serio adursisset et adursissent. Et hinc est, uti audivimus, quod occasione submissae nunc per attactum inclytum comitatum Veszpremiensem in causa hac informationis per ipsum et benefatum dominum supremum comitem et praefatos dominos comites praetendentes extra sessionem emanatae et compositae nobiscum ad iteratas instantias nostras in paribus haud quaquam communicatae, quod nos quasi vero refractarii624 et inobedientes essemus, quod et turrim, et campanam primo sub motibus novissime sopitis erexissemus, adeoque nos in religionis nostrae 616 C concessu. 617 B ultro. 618 C exoperali. 619 A hibásan domino. 620 A, C hiányzik. 621 B, C immutare. 622 B impediri. 623 A sic quae. 624 A, C hibásan refractari.

Next

/
Oldalképek
Tartalom