Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 8. (Pápa, 2005)

A közölt forrásokról

82 exercitio firmius stabilivissemus, quodve jus et jurisdictionem dominalem impugnaremus, et de pluribus adhuc apud excelsam hanc cancellariam insimulamur et arguimur. Quia vero esto in praedeclarata de eo explicite et directe, quod praelibato inclyto comitatui Veszpremiensi ab excelsa hac cancellaria commissum est, et quo super idem comitatus hanc excelsam cancellariam informari625 debuisset, nil quidquam contineatur, notorium tamen esse tocies fatos dominos comites totum oppidum hocce Papa absoluto jure dominali haud quaquam possidere, neque fundos illos, in quibus oratorium et scholae nostrae jam dudum Stephani quippe quondam Török de Enyéng domini626 tempore, longe quippe ante627 inclytae628 familiae Eszterházyanae dominium et possessionem respective attacti oppidi Papa fundationaliter erectae sunt, praetensae talismodi absolutae jurisdictioni dominali eorundem dominorum comitum subiacere, quod vero nos in religionis nostrae exercitio non primo subantelatis motibus, verum longe ante629 adhuc saeculum630 hic, Papae nosmet stabilissemus, hoc ipsi in praeexhibitis prioribus supplicibus libellis nostris satis abunde remonstratum et comprobatum est, ac excelsaeque huic cancellariae etiam num aliunde constare non ambigimus. Nec proinde dominis terrestribus titulo et praetextu praetensi juris patronatus conscienciis etiam rusticorum et subditorum suorum praedominandi integrum ac liberum esset, benigno etenim divi quondam631 Ferdinandi tertii Romanorum imperatoris ac Hungáriáé regis diplomate per universos status et ordines regni contradictionibus dominorum cleri et aliorum quorumvis saecularium632 Catholicorum non obstantibus, verum iisdem imperpetuum nullum vigorem habentibus acceptato, approbato et confirmato, ac in articulo quinto anni 1647. contento per expressum cautum esset, ne quisquam in libero religionis suae exercitio a quoquam quovis modo633 aut quovis sub praetextu turbetur ac impediatur, neque etiam rustici, sive sint confiniarii, sive oppidani, sive villani, in quorumcunque dominorum terrestrium et fisci bonis propter bonum pacis et tranquillitatem regni a Sua Maiestate Regia vel eiusdem ministris aut dominis eorum terrestribus in sua confessione, liberoque religionis suo exercitio et usu quovis modo, aut quovis sub praetextu turbentur aut impedian­tur. Sed et nota eminentissimi et serenissimi cardinalis ducis de Saxonia, regni huius Hungáriáé primatis benigna explanatio et declaratio ad supplican­625 B informare. 626 B dominii. 627 B autem. 628 C hibásan illustrissimam. 629 A, C hiányzik. 680 A, C seculum. 631 B condam. 632 B, C secularium. 633 A hibásan modi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom