Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Barsi egyházmegye

66 Barsi egyházmegye contradicalunk, hanem ahoz tartyuk magunkat, amit régi eleink végezték,’s kötöttek eő kegyelmével, tudniillik Henzel Benedekkel. Coram me, Joanne Kovács notario Füzes Gyarmathiensi38 Sub littera B: Anno 1711. die 15. mensis Junii Testimonia hominum pagos circa possessionem Füzes-Gyarmath in comitatu Hontensi existentem inhabitantium fide digna, quae sunt secundum subsequentis De eo utri puncta collecta de eo, utrum? Noverit ac infallibiliter sciverit testis pagum Füzes-Gyarmath in comitatu Hontensi existentem homines Helveticam confessionem profitentes semper inhabitasse, et eiusdem religionis ministros habuisse, nec contrarios religioni eorum? Et templum eorum violenter sit occupatum? Primus testis Michael Nagy, persona nobilis, Kis Keriensis, annorum circiter 74 bene examinatus fide mediante fassus est, quod praeattactum39 locum a memoria hominum semper homines Helveticae confessioni addicti inhabitaverint, et religionis suae ministros habuerint, nec religioni suae contrarios homines, maxime vero hospites activos reperisse inter illos praeter servos et pecuarios. Scit denique, quod proximis hisce praeterlapsis annis templum eorum violenter sit occupatum sub poena et verberibus reversalis extortum. Secundus testis Joannes Nyilas, persona nobilis, in Kis Kér degens, annorum circiter 50 juratus et examinatus fatetur ita, uti primus testis. Tertius [testis] Joannes Kelő, Csánkiensis incola, annorum circiter 64 ju­ratus et examinatus fassus est, quod Füzes-Gyarmathienses a memoria hominum Helveticam confessionem professi fuerant, et Szántóienses cum iis eundem ministrum habuerunt, et quod tertiana erat servitus ecclesiastica inter illos, adeoque templum violenter occupatum esse. Quartus testis Stephanus Márkus, Szántóiensis incola, annorum circiter 35 juratus et examinatus per omnia hocce modo fatetur, uti antecedens testis. Quintus testis Nicolaus Pálinkás, Szántóiensis civis, annorum circiter 104 juratus et examinatus fatetur secundum Deutri puncta rem se bene novisse. 38 Magyarul: Előttem, Kovács János füzesgyarmati jegyző előtt. 39 A szövegben hibásan praeactum szerepel.

Next

/
Oldalképek
Tartalom