Acta Papensia 2003 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 3. évfolyam (Pápa, 2003)
3-4. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején
Forrásközlés cum praevio tamen benigno Caesareo Regio assensu non propria authoritate in eodem oppido Papa qua jam extincto confinio semet praecitato articulo 30. armi 1715. et regiis explanationibus conformassent160, illatae alicuius violentiae argui nequirent. Ideo benememorata Sua Maiestas Sacratissima eorundem articulorum benigna reflexione habita ulterius etiam articulari determinationi standum esse decrevit161, et quia in negotio religionis novissimo162 articulo 30. instituenda commissio innueretur, ad eandemque commissarii etiam in contextu eiusdem denominati essent, hinc eiusmodi commissionem /raliis loco interea demortuorum eiusdem religionis commissariis surrogandis:/ quantocius assumendam clementissime ordinavit, coram qua tum praefati querulantes, tum alii etiam sua gravamina, aut si in aliquo praeter exigentiam praecitatorum articulorum ab una vel altera partibus contraventum fuisse praetenderint, proponere possint, ipsique commissarii pro suprema Caesareo Regia decisione fidelem in omnibus relationem submittere debeant, interea vero, quae hactenus facta sunt, usque ad exitum assumendae commissionis 163in statu, in quo nunc sunt, maneant, 163 164'ac in locis in articulo denominatis nulla via et modo exercitium religionis turbari admittetur.164 Quapropter memoratus agens et sollicitans, ac per eum ipsius principales in verbo regio districtim commonentur, quatenus se penes tenorem praecitatorum articulorum, ac etiam articuli 31.165 novissimae itidem166 diaetae anni 1715., et vigore eorundem concessam ipsis Caesareo Regiam gratiam et clementiam continere, nec eadem abuti, et167 omnino ab inchoandae articularis commissionis exitu, superindeque suprema Caesareo Regia determinatione obsequenter praestolari noverint, debeantque et teneantur. Quibus in reliquo altememorata Sacratissima Maiestas Caesarea, Regiaque gratia sua benigne propensa manet. Viennae, 5. Decembris, 1719. Per Sacratissimam Caesaream, Regiamque Maiestatem Ladislaus Hunyady manu propria 160 C és D hibásan confirmassent. 161 B-E censuit. 162 D hiányzik. 163- -1Ö A: maneant in statu, quo nunc sunt. 164- iM a ezt a szakaszt kihagyja, B aláhúzva közli. 165 C hibásan 30. 166 B-E hiányzik. 167 B-E hibásan ut. 274 Acta Papensia III (2003) 3-i.