Mohács előtti oklevelek a Pest Megyei Levéltárban. Átiratok és regeszták - Pest Megye Múltjából 12. (Budapest, 2007)

Oklevélszövegek és regeszták - 40. Héderhelyi Mihály Péter közjegyző - 1498. november 18.

pontificatus autem sanctissimi in Christo paths et domini nostri domini Alexandri divina Providentia pape sexti anno eius sexto in mei notarii public! testiumque subscriptorum presentia constituta personaliter nobilis domina Margaretha relicta condam Demetrii Kelencheny de eadem filia videlicet nobilis condam Petri Gygey licet egra corpore, mente tarnen per omnia sana advertendo, quod egritudinis vehementia corporalis plerumque a rationis tramite in tantum mentem avertit, quod nedum de temporalibus verum etiam de se ipso et de anima disponere sew providere non valet. Propter quod dum in mente sobrietas est, in corpore quies melius et salubrius ultimé voluntatis iudicium ordinatur et quia nemo in carne positus viam post ultimum iudicium evitare in quo quilibet etiam de factis propriis redditurus est rationem, idcirco ipsa domina Margaretha testatis omnibus melioribus modo, via, iure, forma et causa, quibus melius et efficacius potuit et debuit suum ultimum testamentum sew suam ultimam voluntatem de rebus et bonis a Deo sibi datis et collatis taliter condidit et fecit primo ex quo nobilis Benedictus Besney fere vigintiquinque annis ipsam testatricem cum suis orphanis puta Paulo, Johanne, Gregorio, Petro filiis condam Ladislai Berky de eadem Berky de comitatu Newgradiensi Elyzabeth et Elena filiis condam Johannis Lewrynczy de Baboczka propriis suis impensis fovit etiam bona ipsorum protegendo in recompensationem horum suorum beneficiorum medietatem possessionum videlicet Jenew, Zazeg, Ghyger, Isthwanhaza in comitatu exteriori de Zolnok existentium habitarum ipsi Benedicto Besney suisque heredibus in perpetuum possidendas legavit et commisit. Quod si parentes ipsius domine Margarethe testatricis predictum Benedictum Besney et suos heredes ratione prescriptarum possessionum litibus molestare vel inquietare pretenderent, ante litis ingressum ducentos florenos deponere debeant et sic cum eodem litem ingrediantur. Preterea pallium suum venditioni exponi commisit ac unus florenus pro missa corporis Christi fratribus sancti Dominici confessoris in sane to Anthonio de Zenthfalwa de pretio eiusdem assignetur et si quid fuerit residui ad tumulandum corpus suum reliquit, demum tunicam suam viliorem se[pe]lliatori commisit, item tunicam vulgo zoknya de medio parnisio(?) puelle Ursule legavit, item vulgo Kopch et Thapetam Agathe puelle germane sue legavit, item ex quo cum Stanislao de Czibakhaza ipsa domina testatrix lites habuit coram ipso iudice, ubi lis cepta est vel quocunque alio iudice idem Benedictus tamquam suo iure comparare possit, item lectisternia et alia clenodia domine Elene consorti sepedicti Benedicti legavit, de anima etiam sua ipsi domine Elene providere commisit, item domum in Czibakhaza Francisco filio et Elene filie suis legavit si voluerint ingredi, si vero noluerint ingredi, quo ipsis placuerit faciant. Hanc siquidem dicta testatrix asseruit esse ultimam voluntatem suam et ultimum testamentum, quam et quod valere voluit et tenere iure testamenti cassans, irritans et anullans omne aliud testamentum ac aliam quaneunque ultimam voluntatem per earn hactenus quocunque sew quibuseunque verbis factum et faetam. Acta sunt hec et facta anno, indiccione, die, mense, hora, loco et pontificatu quibus super presentibus ibidem nobilibus et circumspectis viris Stephano Wayda, Blasio Kolonya, Francisco Mezaros, Matheo Kolonya ac Francisco Molnár civibus oppidi de Zenthfalwa diocesis Waciensis aliisque quampluribus testibus fidem ad premissa vocatis et in testimonium veritatis requisitis. Et ego Petrus natus Michaelis de Hederhel diocesis Wespremiensis imperiali auetoritate nótárius publicus quia predicti testamenti sew ultimé voluntatis condition! et commissioni aliisque omnibus et singulis dum sic ut premittitur fierent et agerentur unacum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi ideo hoc presens publicum instrumentum manu mea propria scriptum exinde confeci et in hanc formám publicam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis consignavi et roboravi in fidem et testimonium premissarum rogatus et requisitus. Regeszta: (40.) 1498. november 18. (die 18. novembris) Hederhel-i Péter fia: Mihály váci egyházmegyei közjegy­ző bizonyítja Kelechen-i Demeter özvegye: Margit, a né­hai Gyczei Péter lánya a váci egyházmegyei Zenthfalwa oppidumban Wayda István házában tett végrendeletét, melyben a mondott Margit a Külső-Szolnok megyei Jenew, Zarzeg, Ghyger és Isthwanhaza birtokok felét Besnyei Benedekre hagyja, mivel az 25 éven keresztül őt és gyermekeit, a Nógrád megyei Berky-i néhai Berky László fiait: Pált, Jánost, Gergelyt és Pétert, valamint a néhai Baboczka-i Lőrinczi János lányait: Erzsébetet és Ilonát gyámolította és javaikat védte, azzal a szavatos­sággal, hogyha ezen birtokok ügyén Margit szülei Bes­nyei Benedek ellen pert indítanának, annak kezdete előtt 200 forintot kell letenniük. Köpönyegét eladásra szánja, annak árából pedig egy forintot a Zenthfalwa-i domonkosoknak misére, ami aztán marad pedig teme­tésére fordítsák, rosszabb köpenyét pedig az őt elteme­tőre hagyja. Tunikáját vulgo Zoknya Orsolyára, Kopch et Tapetham Agáta testvérhúgára hagyja. Czibakházai Sztaniszlávval kezdett perét a mondott Benedekre bízza. Ékszereit a mondott Benedek feleségére, Ilonára hagyja. Czibakázán lévő házát fiára, Ferencre és Ilonára, lányára hagyja, akik, ha akarnak lakjanak benne, ha nem, ren­delkezzenek vele belátásuk szerint.

Next

/
Oldalképek
Tartalom