Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)

II. Szöveggyűjtemény

diversas confiscationes aliisque modis ad cameram deportata fuere, qua licet diversas familias concernunt, armis attamen bonorum suorum frustrari necessitantur, quandoquidem exinde neque penes requisitoria, neque vero in transumpto haberi valeant. Cum igitur de his jam alioquin per articulum etiam 45. 1723. provisum sit, restitutio horum fiat stante diaeta erga sequestrationem et inventationem talium medio deputationis eatenus instituendae. Quae tandem ad denominanda pro his capitula reponantur. 21. Multorum experientia testatum reddidit, quod in capitulis et conventionibus de lege et authenticis declaratis reposita litteralia instrumenta in notabili sui parte periverint, partim vitiata deprehendantur, in aliis porro capitulis disjecta et absque ullo ordine conserventur adeo, ut ea sub authentico expedire cautum sit, hoc autem ex eo potissimum intervenisse evenit, quod nonnullorum notarii se solis acta capitularia tractent, investigent, nonnunquam etiam sub authentico excipere volentibus volvenda concredant, adeoque tota fidedignitas locorum credibilium in personis notariorum taliter consistat, ut subsistat. Unde justum censetur, ne notarii locorum credibilium archiva et consistoria secus intrent, actaque inibi reposita volvant, quam praesentibus duobus capitularibus ad id ordinandis et coram his expediri petitae literae notariis concredantur et illico post expeditionem ad suum locum reponantur. Notarii vero non alii, quam de quorum integritate constabit communi capitularium voto constituantur. 22. Cum porro quoad acta et processus etiam tabulares talis abusus per exoperata eatenus mandata introductus habeatur, quod processus non modo neo- aquistici, vemm etiam ordinarii juris tam active, quam passive fiscum regium concernentes in tabula regia suscitati causarum regalium directori per magistros prothonotarios communicari, et ad hospitium resignari debuerint, quos tametsi mox post replicas resignare debuissent, pro nunc quoque tamen per eundem retinerentur, imo nonnulli jam deperditi quoque haberentur ex eo, quod per amannenses suos tractentur. Et quia magnum in suis, non modo ipsiusmet tabulae praejudicium, verum et causantium derogamen et eventuale damnum subversaretur. Ideo abusus hic et praejudicium pro securitate etiam jurium causantium articulariter tollatur. 23. Quamquam articulus 115. 1723 oeconomiam regni instituendam admittat, hanc tamen sine fundo institui non posse clarum est, expediens igitur censeretur, ut juxta articulum 34. 1715 Jaziges et Cumani ex regni fundo in dimidia parte praestando redimantur et exhinc provenientes reditus ad cassam regni perceptoris administrentur, demum ex auctione salis pretii resultans a salariis dicasteriorum sum­ma - per nationales percipienda - praemisso fundo annectatur ac praeterea bobus educendis et quaestum ingredientibus aliquod tributum imponatur ad publicam pariter cassam deserviturum ac sic per consequens 24. Praefati Jaziges et Cumani tam in possessionibus KunSztMiklós, Szabad Szálása, Fülöp Szállása, Laczháza, Halas et Szt György hisce comitatibus adjacentibus, quam et in gremio aliorum comitatuum degentes unacum praediis vicinis juxta situs convenientiam comitatibus incorporentur et tam in politicis, quam juridicis subsint comitatuum illorum jurisdictioni, cum hactenus eosdem nullum judicem habuisse, et quasi nec sub rege, nec sub lege stetisse neminem suas injurias 52

Next

/
Oldalképek
Tartalom