Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)
II. Szöveggyűjtemény
comitatusque similia intimatoria percipientes ita considerarentur prout ipsi committentes nam non in proprio privato, verum publico versarentur negotia. Respectu cujus posta id quoque observaretur, quod licet quid quamplurimae extarent positivae patriae leges, ne similia et alia officia extraneis verum indigenis conferantur, actualis attamen ejusdem postae officialis esset extraneus, ubi sufficientes bene meritae personae indigenae repertae fuissent pro obeundo ejusmodi officio. Ac ex hinc cum correspondentia reliquorum quoque dominorum ablegatorum ut similia instantiarum intimatoria quam ad eadem rescripta litterae gratis in posta extradari debeant ac ut a modo imposterum legum Regni in conferendis officiis exactius ratio habeatur, domini ablegati horum inclytorum comitatuum sedulo allaborabunt. Hoc quoque pro regnicolarum commodiori subsistentia necessarium esse videretur. 8. Si in toto Regno omnis generis cehae et per consequens abusus earundem ex integro annihilarentur, nam si eaedem non existerent, in tantum numerus opificum cresceret, quod non ut ex aliis Regnis haec gens manufacturas comparare necessitarentur, verum ad vicinas provincias suas distrahere valeret. Et hoc tum ideo, quod omnibus libero existente opificio manufacture quoque copiosior evaderet et per consequens pretium ejusdem decresceret, quivis namque ut rem suam distrahere possit, pretium moderare deberet, cum vero et ex eo, quod eaedem cehae gravioribus expensis erigi iisdem vero opifices non exiguis sumptibus incorporari solerent, quae et alia particulares expensae imputatione earundem per auctionem pretii in emptoribus desumerentur. Quare earundem quouqe sublatio sollicitanda erit. 9. Respectu causarum appellabilium intra et extra dominium ad fora revisoria transmittendarum provocatio fiat et per dominos ablegatos adurgeatur determinationis regnicolaris in sessione die 16. julii 1723 factae inarticulatio et cum quamplurimae darentur adeo parvae considerationis et minutiores causae, quod si eaedem modo hactenus practicato omnia revisoria pertransire deberent fora, in duplo et triplo earundem expensae ipsam acquisitionem superarent, hinc congruum videretur, si causae tales, quae penes commissionem vicecomitis coram judicibus nobilium institui et promoveri solent, per eosdem ad instantiam non contenta partis primo committenti vicecomiti referrentur, per eundem vero revisae rursus ad sedriam comitatis et non ultra transmitterentur, quae vero causae per exmissionem universitatis coram vicecomite incoharentur et deciderentur, tales per viam appellationis ad sedriam comitatus abinde vero ad inclytum Tabulam Regiam Judiciariam deducerentur ac utrobique reviderentur, hic autem totaliter finirentur neque ulterius transmitterentur. Siquidem sufficere videretur causam per tres distinctos judices revisam esse. 10. Cum autem conscriptionis modernae negotium exindeque eruendae portarum proportionis esset maximum conservandae vel ruinandae miserae plebis, non secus etiam dominorum nobilium fundamentum, hinc eidem omnimode invigilabunt domini ablegati, ut ulterius quoque nobilitaris praerogativa in statu quo permaneat, misera vero plebs per eandem ad ulteriora Suae Majestatis et Regni perferenda onera habilis reddatur. 11. Palatinalem quoque auctoritatem vigore novellaris legis articuli quippe 4. 1723 inibique citatarum legum confirmatam quoad etiam neo-acquistica omnimode manutenere studebunt. 39