Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)

II. Szöveggyűjtemény

12. Licet quidem vigore legum patriarum omnis generis rerum venalium limtatio comitatui competeret, respectu tamen ejusdem in puncto limitationis cervisiae ad instantiam civitatis Budensis contraria intervenisset dispositio, cum tamen eadem esset braxatorum, quae dulciariorum et aliorum opificum ratio, hinc ut tam iidem, quam Pestienses braxatores semet limitationi comitatensi per omnia accomodare teneantur, lege speciali ordinandum veniet. 13. Ex quo mandatis prorogatoriis quam plurimae a justorum jurium conscentiose(?) retardationes causarentur, ex eo ne eorundem vis ultra annualem revolutionem extendatur, lege sanciendum veniet 14. Posteaquam Sua Majestas Sacratissima pro utroque sexu haereditatem hujus Regni aquivisset, adeoque continuam Augustae Domus Austriacae successionem stabilivisset, tam Suae Majestati Sacratissimae, quam etiam regnicolis proficuum foret, si Regnum magis impopularetur, quae impopulatio vel maxime facilitaretur, si a modo imposterum Fiscus Regius ab omnibus caducitatibus desisteret et in qualibuscumque bonis possessoribus liberam testandi facultatem admitteret, hoc namque admisso, quivis dominorum terrestrium bona sua impopulandi allaboraret, nam etiamsi prolibus careret, haberet tamen vel colaterales consanguineos vel adminus tales bene addictos, quibus in locum prolium successionem bonorum suorum deferre posset, neque darentur imposterum tantae bonorum confusiones litibusque quasi immortalibus exinde promanantibus imposterum fins imponerentur ac securitas bonorum possidendorum procuraretur, unde tam desuper quam ne Fiscus Regius familiarum literalia documenta detineat, verum extrádét, non secus ne bona superfluae estiamitonis per cameras subjiciantur, Suae Majestati Sacratissimae humillimae supplicandum erit. Id quoque in hisce comitatibus graviter accideret. 15. Quod domini plebani venerabilis hujus diaecesis vaciensis per suos visitatores respectu aliarum venerabilium diaecesium excessivum salarium et stolam ordinata habeant, ita ut passim loca plus dominis plebanis, quam ipsis dominis terrestribus solvere cogantur, unde eadem quoque ad certum modum regnotenus restringi deberent, nam eatenus quoque misera plebs notabiliter oneraretur. 16. Ex quo isti inclyti comitatus sint vicini Jazigibus et Cumanis, quin imo minor cumaniae in gremio horum cotmitatuum existeret, eveniret saepe, ut non tantum respectu fugitivorum colonorum, sed etiam metalium et aliorum negotiorum juridicorum intercedant inter incolas comitatuum et Cumanorum vel officiales causae, quorum hactenus nullum remedium habitum, quia jaziges et cumani quasi nec sub rege nec sub lege essent, quia nullus locus apud eosdem daretur juris ac justitiae cursui. 40

Next

/
Oldalképek
Tartalom