Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)
II. Szöveggyűjtemény
prout nempe ratio necessitatis vicino et cervicibus inhianti hosti occurrendum exegisset et diversi hincinde aggeres et fossata pro restaurendis eotum sparsim existentibus confiniis requirebantur, attamen ejusmodi servitia et concursus ad murorum aedificationem non praestabantur et licet nulla eotum contributio publica praefuisset ad huc tamen in exigua quantitate administrabantur. Propulsato proinde gratia Dei et gloriosis victricibus Suae Majestatis Sacratissimae armis ad remotiora hoste cessanteque fine et inducta jam etiam contributione eosdem finaliter cessare vel in defalcationem quanti effective imputandos conveniret. Accederet praemissis 5. Et id, quod hi comitatum adeo continuis et incessantibus vecturis praegraventur, ut ferme nulla dies sine praestatione ipsarum elabatur, sicque miseram plebem in pace sine pace vivere debere. Nam undecunque et ad quamcunque Regni partem transenae dirigantur sive sursum seu deorsum in terra vel occasione navali propter duos per Danubium tertium vero per terram transitus et passus hosce comitatus tangunt, quod alias per totum Regnum velut commune onus perferendum juxta proportionem portarum veniret, eadem autem proportio ex transmissis excelso Consilio Regio vecturarum et praejuncturarum specificationibus facillime inter omnes comitatus approportionari in quantumque unus pro alio aggravatus haberetur, hoc et id in contributionali quanto acceptari valeret. 6. Id quoque magno accideret gravamini horum comitatuum statuum, quod licet quidem iidem jus armorum rite persoluissent atque adeo per gloriosae reminiscentiae divum Leopoldum Imperatorem et Regem ab omni impetitione Fisci Regii quae qualitercunque ex fundamento juris armorum pormanare posset per omnia clementer absoluti haberentur, eo tamen non obstante Fiscus Regius eosdem via extraordinaria commisionis neoacquisticae impetere niterentur, unde domini ablegati nuncii horum comitatuum unanimiter et cum cointelligentia aliorum inclytorum comitatuum aeque benignas absolutionales habentium collaborabunt et sub Diaeta Regni promovebunt, quatenus in praememoratarum benignamm absolutionalium ab ulteriori Fisci Regii impetitione per Suam Majestatem Sacratissimam benigne immunitentur. Ut autem id facilius consequi possint eo vel maxime reflectendum veniet ipsis, quod siquidem Fiscus Regius opponeret se non oppugnare quidem benignas absolutionales easdem tamen neminem malae fidei possessorem bonae fidei possessorem efficere posse, verum quemvis juris sui titulum solvendum veniet, tam rationibus praesenti instructioni a latere annexis, quam vero quod Fisco Regio non denegaretur ecquidem actio non tamen commissionalis et extraordinaria, verum legalis adeoque ordinaria et hoc ab argumento etiam articulus 19. 1723 qui ad benignas absolutionales manifeste referri deberet et iisdem conformis actio Fisco Regio salva maneret. 7. Quod tametsi hactenus ex officio huicce universitati scriptae litterae in posta non taxabantur, recenter tamen uit credi par est ex mandato domini generalis postarum magistri non solum nostras litteras superioribus instantiis ad intimatoria earundem rescriptas, verum etiam ab instantiis ex officio scripta intimatoria taxare incepisset, sed neque desisiteret Budensis dominus postae magister. Cum autem similes litterae ex officio scriptae ab omni prorsus postae solutione tam respectu dantis, quam vero recipientis ex ratione identitatis immunes esse deberent 38