Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
SOOS ISTVÁN minus tamen, siquidem Fisco Regio competeret omnia pro iurium Sacrae Regni Coronae defensione necessaria argumenta, et fundamenta allegare, dicit dictam possessionem tam ex eo, quia palatinus Halmianam caducitatem tripartitus est; tum quia excessivam fecit donationem, tum quia uni ter bona contulit illam eandem donationem nullatenus subsistere; verum uti invigorose factam simpliciter ruere debere. Non obstat quod familia Tassy contradixisse feratur: sicut enim contradictio cuipiam [...?] non addit, ita etiam non adimit: contradictio etenim pro conservatione solumodo iuris, et non eiusdem adauctione esset adinventum: et per iuristas excogitatum. Hinc praefata Catharina Fay, aut iure donatario, aut iure Tassiano se, praenarratamque possessionem Dán, defendere nititur, vel non? Si iure donatario ex tunc praeallegata solida, et in lege regni radicata fundamenta, per fiscum allegata stare debebunt; quae ad remonstrationem invigorositatis talismodi donationis sufficiet: sine vero iure Tassiano extunc, quia illud non constaret; sed neque eodem hactenus familia Fajana usa fuisset; ac praeterea a totali, et integro donationis sensu, tanquam de integra possessione Dán sonare nunquam recessisset, illud ipsum praetensum Tassianum ius subsistere nequiret; verum radicari debebit in donatario palatinali, quod, ut supra dictum extitit invigorosum esset declaratum. Ultro non removet causam Fisci Regii ea ratio, quod nimirum extra prame- moratam Tassianam familiam alii quoque contradictores apparuerint statutionis tempore: cum ea ratio in beneficium male impetrantis venire non posset, quia ex parte huiusmodi impetrantis semper radix, et fundamentum impetrationis debet considerari; quod quia defectus Halmianus fuisset, cum collatione palatinali: ergo pro iure Fajano ex defectu Halmiano collatio, seu donatio palatinalis debet in- telligi, et nullatenus contradictorum iura aspici; illorum siquidem iura donatario adversa essent; adeoque ob id illis potius obessent, quam prodessent: unde sequitur, quod sicuti ipsis prodesse, ita Fisco Regio obesse nequeant: quin potius iura eiusdem sarta, tectaque permanerent. Et quia in allegatis suis praenarrata domina Fajana[!] palatinalem praeviam donationem excessivam esse ultro [commjitteret, ideo tum ob hoc, tum propter illegalem statutionem, tumque praecedentibus allegatis reiteratam possessionem Dán, una cum caeteris bonis iuri Fisci Regii deservientia esse allegarem: cum et aliunde leges ab adverso citatae, et inter reliqua: titulus 133. partis 1. huc non quadiret ex rationibus in [...?] Benicskiana[!] fusius declaratis quae scripta siquid in eversionem praetensorum iurium Fajanorum, cum hucusque peractis fiscalibus responsionibus sufficerent, ideo iisdem inhaereo, et peto possessionem Dán fiscalem pronunciari:241 me vero in favore affectus re- commendans maneo Excelsae Subdelegatae Commissionis servus humillimus Adamus Mesko mp. Viennae 15[.] Iunii 1702[.] 241 Az albizottság Meskó álláspontjával összhangban az alábbi határozatot hozta a Fáy Katalin dányi birtokjogának ügyében: „In causa Catharinae Fay occasione possessionis Dán ex anteactis sufficienter 224