Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
SOÓS ISTVÁN In ordine vero quoad praescriptionem praememoratam, putarem quidem in locis, et partibus nullo titulo, nulloque charactere Turcicae potestati subiectis, demptis annis articulariter demendis, per centum annos continue, et imperturbatae possessionis locum sortiri posse, quod tamen in partibus neoacquisticis simpliciter negarem: Sacratissima Sua enim Maiestas a Turea similia bona, et partes Hungáriáé gloriosis armis suis recaptisavit, omneque ius illud Turcicum obtinuit: cuius sive dicatur per praescriptionem, sive alium titulum proprium fuisse, illum tamen tali pacto suum effecisset, et procurasset: aliud est si tali via proprium Tureae dici queat; ad minus respectu Christianitatis consimilia bona quasi in captivitate constituta fuisse dici, haberique debebunt: adversus autem captivos praescriptionem locum non habere, ex 56. et 79. partis [1.] titulis evinceretur: et quod plus est, sensu tituli 47. praerepetitae partis 1. [Tripartiti] ad casum caltum evaderet praescriptionem in casibus super successione bonorum fundatis non admitti solere: cum autem Fiscus Regius tum occasione praefatorum Hatvaniorum, Bujákianorum, et mixtim conscriptorum bonorum, tumque aliorum in Neoacquistica Commissione acquirendorum communiter in forma successionis causas suas fundaret; exeo siquidem ad mentem titulum 10. saepefatae partis 1. [Tripartiti] manifestum esset Fiscum Regium universos bonorum praelatorum, baronum, magnatum, nobilium, et aliorum possessionatorum hominum verum, legitimum et indubitatum successorem esse, sequitur, quod pro quocunque emergenti casu, dum in forma praescitae successionis ageret, centum, ducentos et amplius annorum possessione allegata non obstante, sibi de lege regni in titulo 47. partis 1. [Tripartiti] conscripta, ad obtentionem, consecutionem talismodi successionem et haereditatem, viam, occasionem pareclusam nullatenus esse: hoc casibus privilegiatis, super successione fundato secum ferentibus. Omnibus itaque taliter praemissis nomine Fisci Regii, apud eandem excelsam Subdelegatam Commissionem supplico, dignabitur intuitu servitiorum Sacratissimae Suae Maiestatis, atque etiam ex motivo velocionis finis huius commissionis consequendi, praescripta utraque puncta excelsae Ministerial! Deputationi beneficio specialis referadae suae proponi facere; quatenus circa gratiosum suum decisionem dicere, ac pro ulteriori norma, et regula suum deliberatum extradare velit, et non dedignetur. Quibus de caetero maneo eiusdem Subdelagatae Commissionis servus humillimus Adamus Mesko. [A külzeten:] 16. Maii 1702. in Commissione perlectum. Demissum memoriale et instantia vice directoris Causarum Regalium. [Címzés:] Ad Excelsam Subdelegatam Caesareo-Regiam Commissionem!,] Dominos[,] Dominos Gratiosissimos. MOL, E 117 11. cs. No. 135. L. 204